Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 58

58.

Ecce crucem Domini: partes fugiatis inique

Fraudis, et oblique dampnate crimine fini.

Vicit namque leo de Iude stirpe polorum

Et terrenorum regnorum monstra tropheo.

5

Hac nazarenus Christus crucifixus amore,

Atque micchi rore dando fuit Ipse serenus.

"Cessent adverse partes crucis" imperat "alme,

Virtus cui palme donavit vincere per se".

Vis dedit ipsa ducis, quia rex est sol quia verus,

10

Cunctis sincerus superantis numina lucis.

In virtute Dei crux est victrix pretiosa

Et rubicunda rosa, pulcerrima res spetiei;

Sanctificata mere crux est ex corpore Christi,

Et membris isti decorata potenter et ere

15

Eius: adoramus in ea qui morte pependit

Regem, qui tendit sua brachia quando rogamus.

Voce loquor plebis nunc, crux: nunc, sancta, propina

Ex ope divina protegmina, quave docebis

Vim bene pugnare contra Christi ducis hostes,

20

Quave necis postes frangamus, eamque necare

Possimus, noxam vitare, fugare potenter

Et que dementer ledunt fidei paradoxam.

Discite, Christicole, tam credere, sic operari,

Cum virtute pari caveatis ut obice mole,

25

Que claudit celum (quod crux aperit, sacra clavis)

Et retinet navis ne transeat hoc mare velum,

Discatisque crucis per viros esse probatos

Et fore lucratos etterne gaudia lucis.