Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 57b

57b.

Conmoda plorantur hic perdita, seva domantur

Pectora, pressorum curantur corda virorum.

Hoc et cunctorum resipiscit plebs miserorum.

Hic telis ictis miseratio sive relictis

5

Poscitur atque datur, si iusta precatio fatur.

Hic quod debetur cunctis ratione docetur,

Panditur et trina radix culpeque ruina.

Hic liber est legum sanctarum, regula regum,

Dos subiectorum lucis, tutela bonorum,

10

Gratia collustrans, nullos in lumine frustrans.

Hic Deus expertus mirabilis est bene certus,

Intellectivus et spiritus atque dativus,

Septem namque bona largitur et optima dona.

Mundus monstratur quod sensibilis teneatur

15

Et quod sit visus affectandus Paradisus,

Horridus Infernus ac eius trux Olofernus,

Magnus et ipse draco cum tristi milite Chaco,

Ecclesie luna virtus laudabilis, una

Sola bonis tutis est lucrans regna salutis,

20

Et quod dampnatus culpabilis estque reatus

Vna cum culpa perdantur conmoda multa.