Girolamo Balbi carmina, 141

Testo base di riferimento: J. von Retzer, 1791

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


141. Lucae Schniczer, consiliario regio

Ingenii solers, et rebus natus agendis,

      Candida qui clarae nomina lucis habes;

Si sapis, assiduo madeant tua tempora Baccho,

      Semper et in laetis otia rebus age.

5

Falsa superstitio longum durata per aevum,

      Credere, Tartareum sontibus esse locum.

Quid styga, quid lemures, quid inania regna timemus?

      Cur animos torquet fabula vana pios?

Cum primum varias sumsere elementa figuras,

10

      Fixum erat, immenso quidquid in orbe fuit.

Fata immota manent, Parcarum immobilis ordo est,

      Et nihil aeterna condicione vacat.

Sit tibi vita alacris casta cum coniuge, et ambos

      Natorum cingat pulchra corona senes.