Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 56

56.

Cetera poma fere virtutes ante dedere

Precipue septem per trinam dulcia neptem.

En matres alme que dant diademata palme,

En, hee felices, sancte sunt ac alitrices

5

Vite purorum servatricesque piorum.

Prima fides harum spes estque secunda sacrarum,

Tertia cara nimis dilectio, fervida primis

Plus satis, ac quarta prudentia doctaque parta.

Set prout implere reliquos facienda docere,

10

Iustaque quinta gerens, set fortia sextaque querens,

Septima mensurat moderamine quod bene durat,

Vite frumentum velut omnia dona parentum,

Atque statum mentis sic temperat arte tenentis

Legis, quod plane pertransit vulnus inane.

15

Seque iuvant spissim se defensando vicissim.

Vnam perfecte capiens, reliquas fore recte

Secum cognoscat, quarum non rumpere poscat

Sanctum fervorem nec vel bonitatis amorem:

Quem bene qui servat, sibi mercedem coacervat.