Nicholai Michaelis Bonaiuti Florentini epistola missa ad amicum caritatis incipit
Sobria constringit vigilante mente voluntas
Nunc mea cum valido circum praecordia nexo,
Quod tibi describam firmo fervore taballam,
Quod mihi concedit tua virtus plura loquendi
5
Arbitrium largum suavi mulcedine tecum,
Dat calamo medium, requiem per viscera figit,
O carissime amice pio solamine polles,
Qui decus exhibuis patriae vel amena sodali,
Qui fidei dono et studio pietatis abundas.
10
Si tibi quas teneor praesertim reddere possem
Absque mora digno grates ardore pararem,
Sive preces fando mota dulcedine linguae
Sive pio cum animo rutilantis munera gazae,
Sed nummis careo, pauco sermone disertus
15
Sum, quid enim valeo donum permittere dignum,
Quod simile esse tuae miro caritatis amori
A quodam videatur opaco tegmine dempto?
Tu quoque servasti Latiali parte locatum
Me quondam spoliatus eram praedone rapaci
20
Absque toga nec opes nec partem frugis habebam,
Tu quoque salvasti me in atroci pondere poenae
Cum percussus eram pauper, nam cruribus aeger,
Absque cibo, victus nimio languore iacebam,
Erga me motus cara pietate fuisti,
25
Tunc ego canus avena miser cum turbine saevo
Firmiter inveni vestro de pectore munus
Quod minime quodam respexi corde paratum
Horum qui propria mecum regione vigebant.
Nil mirum quoniam pulchris virtutibus ardes,
30
Vota Ihesu recte ferventi pectore gliscis,
Templa Dei vivi simul augmentare laboras,
Presbiteris iustis adeo praebere favorem
Subsidium et fidis donare libenter amicis.
Non manet in vasto thesauri pondere carum
35
Praesidium, citius radiat pro corde benigno,
Sicut ait Christus, quando pro tegmine templi
Femina concessit parvo cum pondere nummos,
Plusquam alii tribuit mulier ferventer et ipsa
De fructu vitae donavit amore citata
40
Et reliqui miserunt de quo fiscus abundant,
Non supero placet arreptum dicione metallum,
Sed modicum donum concessum mente fideli.
Si mihi parva tuo de fructu dona dedisti
Non recte mandare puto maiora decebat
45
Te, quoniam potius genitos conducere debes,
Tam fruges praebere sibi quam frigore vestes,
Nec proprias segetes lato rimaris in agro
Nec gazas nec oves tecum penetralibus urges,
Cum manibus lucrum potius patrare fatigas
50
Et citius natos quam alios augere liceret.
Non decet excelso positum nam culmine regem
Pauperibus minimum recte donare talentum,
Sicut Alexander Macedum de milite cinctus
Ostendit quando pauper poscebat ab ipso
55
Praesidium vitae cupiendo munus alendi,
Rex sibi donari mandavit civibus urbem,
Pauper ait: «Tanto nec amo solamine molem,
Non licet ut modico tribuam cum pignore fructum».
Dux validus sibi miranda dulcedine dixit.
60
Non decet argenti massam praebere colonis
Pauperibus cives quando conducere lucrum
Cum minibus quaerunt nec dono frugis abundant
Et parvos semper genitos depascere oportet,
Quod potius licet ipsorum salvare creatos.
65
Non amat aeternum lumen cum corde fideli
Qui neque solicite natos augere laborat,
Vt replicat sacro fidei dictamine Paulus,
Ergo tuum fuit a firmo probitatis amore,
Mandatum mihi sincero cum pectore munus,
70
Cum mira pietate meum sine nube dolorem
Crevisti recte, praesto pia dona dedisti.
Quid refero tantum signato carmine pura
Vota tuo iuste ferventi corde locata?
Sicut enim munus mira pietate tulisti
75
Virtutis caro fremitu quam moribus ardes
Horum qui tali sociati mente fuerunt.
Firmus amor patriae semper tua pectora complet,
Cum puro studio pariter praecordia ducit,
Quod vere solii grataris honoribus eius,
80
Sed precor ut semper fidei fervore tenaci
Vota putans euvangelium servare labores
Vt laudes habeas aulae caelestis habenae.