Gerolamo Bologni epigrammata familiaria 1, 4

4. pater cur parens dictus esse videatur

Vnde parens genitor dictus foret addubitabam.

Nunc tandem didici, nato parere coactus -

Prima brevis fiat sed syllaba longa necesse est.