Nicholai Michaelis Bonaiuti Florentini epistola missa ad germanum incipit
Cum tua multotiens meditanti pectore sensum
Nostrum cum variis dictis distantia pulset,
Plurima constringor signato carmine fari,
O carissime frater, ne tua corda prophano
5
Cum stimulo crebro surto vexamine laedas,
At potius quandam capias in mente quietem.
Saepe doles nimis ac animum turbare laboras,
Quod patriae veneranda te statione locatum
Esse magistratus nullo sub tempore noscis
10
Et plures cernis genitos de semine vili
Cives multotiens in eadem parte morari.
Absque nota temet recto sermone profaris
Vrbanum confirmando non esse forensem,
Quod genitor proavi Romana venit ab Vrbe,
15
Qui nec erat servus fallaci germine cretus
Et tua progenies tantum iustissima vota
Dilexit, rectos homines augere citavit,
Adversum patriam numquam sua tela paravit
Nec reprobata fuit quodam pro crimine pravo,
20
Subsidium sibi donavit ferventer et aurum,
Te tamen esse vides eius sine sedis honore,
Quod plerumque tuo vexat cum corde vigorem,
Dat penas animo tristi maerore coacto.
Quod precor ut paulo prudenti pectore cernas
25
Quot tibi dona palam tribuit natura sub axem,
Ipsa quidem posuit praecelso culmine rerum,
Te simul in valida patria conduxit in orbe,
Non quoque servili te condicione ligavit,
Te neque deformem gessit cum corpore carnis,
30
Noluit infirmum longo te in tramite saecli
Esse, nec orbum nec claudum stauravit in aevo
Nec vesanum te voluit sub ymagine mentis
Nec quoque te quodam vili de germine natum,
Ymmo te Latii mediocri stirpe creavi
35
Pauperiemque tibi misera natura negavit,
Te neque pastorum nec agrestis parte locavit.
Respice quot superas turbas sub vertice Phebi,
Quando tuam paulum repetis cum pectore sortem,
Respice quot servili homines a lege gravantur,
40
Qui rigidum callem vivendi agitare tenentur,
Respice quot varias Phebi sub tramite turmas,
Paupertatis onus tristi languore coartat,
Respice quot cives laqueo vexantur ab aegro,
Qui variis morbis constricti tempora ducunt.
45
Cerne simul quot sunt ab eodem semine primo
Iam nati quo tu, vel eadem stirpe creati,
Sunt omnes homines adeo de corpore mixto
Concepti sicut tu ab eodem principe mundi,
Sed tamen ipsorum mordacis pondere sortis
50
Sunt magis astricti quam tu a dicione superna,
Cur potius recte vigilanti pectore tecum
Non spectas horum fragilis vexamina carnis
Et varios horum dira statione labores,
Cur citius vane gliscis fastigia sedis
55
Illorum quos te tantum superare fateris
Quam requiem cordis pariter salvare salutem,
Cur neque temet felicem iactare focillas
Quod plures homines Lunae sub cardine vivunt
Qui magis adversa devicti sorte domantur,
60
Quam tu quam reliqui celsa qui sede locantur.
Cerne quot in propria patria spectare colonos
Saepe potes pulchro multorum germine cretos
Qui neque sunt pravo maculae livore gravati,
Absque nota degunt adeo cum pectore iusto
65
Cum terrore magistratus de sede remoti
Et plures etiam prudenti pectore fulti,
Sunt simul egregio multi de semine nati
Qui similis sortis vivunt dicione coacti
In variis populis qui libertate morantur.
70
Quot validos cives laribus Cartago reclusit
Absque magistratu qui tota aetate fuerunt
Et quot Athenarum latis penetralibus olim
Prudentes homines in eadem sorte vigebant
Et quot erant Vrbani ampla statione Quiritum
75
Egregii quondam pulchro sine sedis habena.
Numquid enim solus tali dicione moraris,
Absque loco virgae, sine condicione iubendi,
Si nec habes patriae dominandi pondera laudis
Quod temet satis esse beatum pandere debes
80
Saepe doles, animo vivis commotus amaro,
Nemo valet recte sapienti mente negare
Se magis esse inter caros sine crimine cives,
Quod pravae turbae vanam sociare catervam.
Tu quoque cognoscis sectam quae frena gubernat
85
In patria sicut violat cum pondere census
Egregios homines vulgi et livore parentes,
Ceu praedas et opes animo vestigat iniquo,
Bella parat contra mites ardore forenses
Et contra validas latis regionibus urbes,
90
Occupat iniuste multorum iura virorum
Et plures populos diro certamine vexat
Atque domos et agros cum vi raptare fatigat,
Saepe dolo glomerat thesauri pondera vasta,
Sicut in exilium cives dicione repellit
95
Et genitos horum rigida sub lege coartat,
Vxores adeo pariter constrigit amicos
Et gravat impensa populum turbasque labantes,
Ymmo consumat cives agitatque rebelles.
Siquis homo fieri facinus quandoque recusat
100
Presto sicut atrocem hostem calcare laborat
Illum, cum datio nimis et confundere certat
Et quendam secum renuit sociare theatro
Ni manet ipsius polluto corde refultus.
Hoc volo quod noscas meditanti pectore tecum,
105
Quod rari sunt illorum qui frena gubernant
Sive magistratus ardent in sede morari
Qui iustum medium recte salvare peroptent,
Ac omnes homines nimis ambitione coactos
Esse puta pravis viciis in corde repletos
110
Ac cives aliis datium qui ponere quaerunt,
Sive volunt ipsum reliquis staurare colonis,
Qui nimis urbanos laribus cum fraude repellunt.
Cur plerumque doles laqueo devictus amaro?
Cur quoque te rigido tanto cum turbine vexas?
115
Te fore felicem certe firmare deceret,
Quod neque te inter eos gremio cognoscit eodem
Qui patriam spoliant vacuant et civibus ipsam,
Qui magis ipsorum populi fastigia gliscunt
Quam servire Deo et Christi pia verba tueri,
120
Qui magis exquirunt praedam captare metalli
Quam iusto medio patriae salvare clientes.
Si legeres invectivam cum corde quieto
Quam terso calamo vates Coluccius egit,
Eloquio, cuius merito Florentia gaudet,
125
Spectares tamquam dux atrocissimus ille
Silla tuae patriae primas nam condidit aedes
Et replevit eos validis tironibus urbis
Qui praedas et opes rapiebant viribus horum,
Torquebant homines quaerendo vivere raptu,
130
Ergo sui cives studio gratantur eodem,
Gratantur plerumque nephas augere parentum.
Quere locum potius patriae caelestis in aula
Cum iusta turba vivens sub cardine Solis,
Absque magistratu et popularis laudis honore,
135
Quam mala patrando, cum pravis stare colonis
In gremio mandandi quem Florentia servat.
Nosce palam sicut Romano semine natus
Nam fuit activus ergo diu servare Quiritum,
Tu debes rectos constanti pectore mores
140
Horum qui patriae puro fervore favebant,
Si quoque non sistis fultus fulgentibus armis
Nec potes adversos cumulatis viribus hostes
Pellere vel diras forsan superare falanges,
Vt fecere pii quondam dicione Quirites,
145
Thesaurum patriae clementi pectore dona,
Da sibi subsidium pugnacis tempore Martis,
Ne pereat pulchra eius libertatis habena,
Ne maneas diri seva sub lege tiranni,
Ne doleas dempta fulgentis mole metalli
150
A rabie ducis aut crudeli principe virgae.