Girolamo Balbi carmina, 1

Reference basis text: J. von Retzer, 1791

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


1. Hieronymus Balbus Bohuslao de Hasistein,
viro clarissimo atque eruditissimo.
Elegia hodoeporicon. Bohemiae et procerum eius laudes

Miraris, Latia genitum tellure Boreo

      Axe pati Scythici frigora lenta poli.

Altrix Parthenope vatum Romanaque Tempe,

      Et Lucrina meam flagitat unda chelyn.

5

Meque Phalanthaei per amoena vireta Tarenti

      Musa vocat blandis emodulanda sonis.

Arva tamen colimus Geticis vestita pruinis,

      Fundimus et lepidum per loca surda melos.

Divinos ornent praeconia tanta poetas,

10

      Quos rapit aethereo missus ab axe furor.

Ista decent plenis sulcantes aequora velis,

      In tenui fragilis nat mea cymba lacu.

Non tamen externo posui vestigia primus

      Orbe, nec insuetas dicor inisse vias.

15

Hoc iter assidue missis calcatur habenis,

      Et patet haec multis orbita trita rotis.

Voce, lyraque feros homines Lesbous Arion

      Flexit et indomiti caerula monstra maris.

Ipse inter lituos, et Punia signa canebat

20

      Ennius annales, Scipio magne, tuos.

Liquit Aristippus studii florentis Athenas,

      Tunc hausit lepidos Trinacris hora sales.

Nec tenuere suum Milesia culta Thaletem,

      Eudoxus Gnidia rarus in urbe fuit.

25

Democritum risu celebrem, divumque Platona

      Abdidit arcanis Memphis avara focis.

Quique animas reduces alios transmittit in artus

      Pythagoras, Siculi palluit aera bovis.

Legifer ipse Solon patriis excessit ab arvis;

30

      Croese tibi hic hospes, te quoque maior erit.

Orbe vagus toto Solii mirator Iarchae,

      Et phiala maduit, Tantale iuste, tua.

Cur tamen errores veterum censemus avorum,

      Exemplo vinci cum propiore queas.

35

Te longas subiisse vias testatur Hetruscus

      Tybris, et electro fertilis Eridanus,

Sennaque, Crustumiumque rapax, veloxque Metaurus

      Appenninigenis flumina lapsa iugis.

Tu petis inferni, superi petis aequoris undas,

40

      Tu petis Ionio littora pulsa salo.

Illyricosque sinus, numerosaque stagna Tymavi,

      Atque Antenorea moenia structa manu.

Vidisti celebrem Bacchaeo munere Cretam,

      Et cum ventosa Cypria regna Rhodo.

45

Et latos Syriae tractus, Nilumque tepentem,

      Qui septem geminis aequora pulsat aquis.

Palmiferosque Arabas, Solymisque micantia templa,

      Templa Palaestinae quae posuere manus.

Legisti Aegaeis dispersas Cycladas undis,

50

      Ortygiam Naxon, marmoreamque Paron,

Et post Carpathias hyemes, Andronque Samumque

      Vitiferam Lesbon, vitiferamque Chion.

Te quoque cum rauco rupes Lilibaea Peloro

      Novit, et incensas quae vomit Aetna faces.

55

Et Lybiae demum, vicinaque Syrtibus arva,

      Quaeque sub aeternis solibus aret humus.

Nosse maris terraeque vias, lustrare tot urbes,

      Tot populos, altae mentis habetur opus.

Ah quater infelix, mundi qui lata perosus

60

      Regna, potest uni deditus esse casae.

Est hominum sedes, quidquid duodena per astra

      Temperat obliquae linea curva rotae.

Non una semper volucris locat arbore nidum,

      Non una semper valle moratur aper.

65

Nil adeo splendet, quod non sordescat habendo,

      At contra raris gratia maior inest.

Cur etenim uxori dulcis praefertur amica?

      Nempe, quod illa frequens, rarior ista subit.

Vidi ego longinquis in sedibus esse beatum,

70

      Qui prius in patria vilis inopsque fuit.

Crede mihi, veteris vera est sententia dicti:

      In patria fieri nemo propheta potest.

Non de Socraticis manat sapientia rivis,

      Hanc populi, et mores vitaque longa docet.

75

Ipse tamen (fateor) longis erroribus actus,

      Speravi ad patrios figere vota lares.

Vt vagor Europae spatiis, nec saeva relinquunt

      Me maris, et durae mille pericla viae.

Ter quater expressit Bacchi manus uda liquorem,

80

      Ter quater occubuit falce resecta Ceres.

Certus eram, iam posse meos lustrare penates,

      Istaque volvebam, sed prohibente Deo.

Me domus excipiet, nostri quae conscia partus,

      Et lac et cunas libaque prima dedit.

85

Frater in amplexus ruet, et turbata capillos,

      Nuda pedem iunget basia casta soror.

Tota domus festiva focis pia thura liquabit,

      Pro redituque cadet victima grata meo.

Inde petam breve rus, et glebas pauperis agri,

90

      Calcavi tenero quem puer ipse pede.

Huc venient iuncti primaevo flore sodales,

      Queis mille amplexus, oscula mille dabo.

Inque vices experta loquar, capiarque relatis,

      Sic fugiet totus, ceu brevis hora, dies.

95

Non tamen interea roseis afflata labellis

      Ferre meus cesset Cretica vina puer.

Et modo cantet Hylas, cumulet modo Iulia flores,

      Iulia serta dabit, plectra movebit Hylas.

Haec fore sperabam; spes o vanissima, certi

100

      Cum nihil humanis rebus inesse queat.

Iamque ter ingressus Symechia rura, Camoenis

      Nota meis, linquo, Vesprimiosque lares.

Et tibi, Musarum quondam studiosa mearum

      Collachrymans dixi: pulchra Vienna, vale.

105

Nec mora, praetereo Regalis moenia Budae,

      De duce quae retinent nomina clara suo.

Transieram raris habitata mapalibus arva,

      Restabatque meis sylva adeunda rotis.

Stat vetus, et densa nigrescit ab ilice, nomen

110

      Quae nimis ex vero sylva cruoris habet.

Sanguineis rubet herba notis, rubet omne profana

      Caede nemus, spumat lapsus ubique cruor.

Hic nunquam vaga Luna micat, nec lampade pura

      Phoebus ab Eoo suscitat orbe diem.

115

Nam piceae taxusque nocens, ac laeva Cupressi

      Arbor, et extremis taeda dicata rogis

Aetheris obducunt faciem, coelique serenum

      Nox ferrugineis inficit atra rotis.

Hic Bellona genas Erebaeo tincta veneno

120

      Saevit, et anguiferis torva Megaera comis.

Hic etiam Manes, sacris operata nefandis,

      Evocat a Stygio lurida saga lacu.

Defunctas per inane putes ululare figuras,

      Quas agitant Dirae, tergeminusque canis.

125

Trunca iacent tumulis caesorum membra cruentis,

      Insatiabilibus dilanianda lupis.

Caede lavat vultur sua rostra, cadavere corvus

      Vescitur, obscoenae dira minantur aves.

Dat gemitum bubo, nostraeque invisa Minervae

130

      Flebilis a laeva parte movetur avis.

Huc me stella nocens et vis incognita Fati

      Abstulit, humanum quae regit una genus.

Quisque suis agitur fatis, stant ordine certo

      Sidera fatales volvere nata vices.

135

Ecce repente ruens stricto manus impia ferro

      Haesura in nostro corpore tela gerunt.

Et primo angustas occludunt undique fauces,

      Qua tenuis notum semita monstrat iter.

Mox arma expediunt, pharetra rapit ille sagittas,

140

      Huic levis in torto verbere funda sonat.

Hic iaculum, quatit ille sudes, hic fulminat ense;

      Vnius in iugulum tot coiere manus.

Obstupui, rabidis veluti deprensa molossis

      Cerva per innocuos currere docta greges.

145

Vtque stupet, liquido dum volvit in aere gyros

      Accipitris curvo rapta columba pede.

Heu, quid agam? quae vis saevo me subtrahat hosti?

      Aude anime, audenti Dii meliora dabunt.

Ergo tot, et validis, et tensa tenentibus arma,

150

      Nudus, et imbellis obvius unus eam?

An fugiam? fuga nulla patet; supplexne precabor?

      Frangitur heu nunquam barbara turba prece.

Haec agito: mortis dira obversatur imago,

      Iamque erat ante oculos funeris ara mei;

155

Cum subito coniecta leves defertur in auras,

      Figitur inque meum missilis hasta latus.

Altius ac penetrans stomacho delapsa sub ipsum

      Pectus abit totis insita visceribus.

Stridet atrox vulnus, venisque a fronte reclusis

160

      Lutea spumantis sanguinis unda fluit.

Excutior curru, lentisque involvor habenis,

      Nam miser a triiugis vectus equabus eram.

Semanimes cernas artus, collapsaque membra,

      Oraque vicina pallida facta nece.

165

Lux abit et tenebris oculi densantur obortis,

      Linguaque singultu deficiente cadit.

Quid mihi nunc animi candor, quid Numina prosunt?

      Numina sincera tam bene culta fide.

Quidve pie Phoebo tota servisse iuventa?

170

      Et pia Musarum dona tulisse choris?

En iaceo, vel praeda lupi, vel vulturis esca,

      Indeploratum depositumque caput.

Tum vero incumbunt spoliis, positoque timore

      Sarcinulas volvunt diripiuntque meas.

175

Spes lucri mala multa movet, spe divitis auri

      Ausa fuit tantum turba cruenta nefas;

Omne nefas aurum suadet; ius vincitur auro;

      Haec scelerum radix, flagitiique caput.

Haec Lernaea fames, patulo quae semper hiatu

180

      Fertilior damnis pullulat hydra suis.

O utinam, quidquid toto nitet orbe metalli,

      Hactenus ignota delituisset humo!

Quisque sine insidiis securum duceret aevum;

      Non tuba, non hostis, non fera bella forent.

185

Ergo meae spoliantur opes, rapit omnia praedo,

      Latronumque onerat splendida gaza manus.

Quodque labor peperit longus, brevis abstulit hora,

      Et data virtuti praemia raptor habet.

Ast ubi sacrilegae cesserunt cuncta rapinae,

190

      Fert acies victrix ad sua lustra pedem.

Scilicet haec acies rebus feliciter actis,

      Clamet, Io, nostra fraude Poeta iacet.

Figat et erectis insignia tanta trophaeis,

      Deque cruentato vate triumphus eat.

195

Quanta homines caligo rapit! quam multa precamur,

      Quae modo parta nocent, exitiumque ferunt!

En ego quam cupide, nulla non anxius hora,

      Congessi optatas irrequietus opes;

Vt nobis alimenta forent, cum cana senectus

200

      Sparget olorinis tempora rara comis,

Hisque opibus fultus secura per otia possem

      Molliter in studiis consenuisse meis.

Proh dolor, hem vati misero tot tela, tot hostes,

      Tot necis insidias, totque tulere dolos?

205

Forsitan et dirae lanient mea membra volucres,

      Montanisve forem praeda cibusque lupis.

Sed dum lenta cadunt raro suspiria motu,

      Et brevis extremo spiritus ore natat,

Nescio, quis miserum placida cervice subivit,

210

      Sustulit inque humeros frigida membra pios.

Funeris in morem vicinae deferor urbi

      Curandus medica, si licuisset, ope.

Nulla tamen morbi requies, via nulla salutis,

      Inventa est nostris nulla medela malis.

215

Semivir et quamvis remeasset, et ipse Machaon,

      Optatam poterat tradere neuter opem.

Iam mihi supremam medicus signaverat horam,

      Numinis exposcens, immemor artis, opem.

Vox sequitur, Deus, ecce, Deus te sancte precamur,

220

      Nos adeas felix, nos pede dexter adi.

Vera loquor, mox missa salus, mox vulnera fovit

      Ambrosius succus, nectareusque liquor.

Lux animusque redit, redit in praecordia sanguis,

      Iam dolor in toto corpore nullus erat.

225

I nunc, et dubita divinos credere Vates,

      Auctoremque sacri carminis esse Iovem.

Cum subito tremuere lares, et Numen adesse

      Admonuit splendor, sidereumque iubar.

Non studio, non arte subit quaesita Poesis,

230

      Nil cum discipulo, docte Magister, agis:

Est Deus, humanos agitat qui numine sensus,

      Quodque canat Vates, Musa ministrat opus.

Illa facit, ne me quisquam despectet egenum,

      Sint mihi rapta licet, quae potuere rapi.

235

Illa meum comitatur iter, penitusque iacentem

      Non sinit obscuro delituisse loco.

Forsitan haec eadem Stygia me nuper ab unda

      Eripuit, cum iam mors tulit atra pedem.

Sive Venus (placidos cecini quia semper amores)

240

      Nostra Cythaeriacis vulnera lavit aquis;

Seu fugientem animam lectis Epidaurius herbis

      Detinuit, tanquam Verbius ipse forem.

Forte suum fovit sacro medicamine Vatem

      Ipse salutiferae Cynthius auctor opis.

245

Convaluit corpus, subitis sed percita curis

      Aestuat, et nullo mens sedet aegra loco.

Quo ferar? afflictis quaenam primordia rebus

      Moliar? in tantis quae via tuta malis?

An patriam repetam carisque pudendus amicis

250

      Nil praeter lachrymas, illuviemque feram?

An procul abscondam mea damna? miserrimus ille est,

      In patria quisquis cogitur esse miser.

Scilicet ut speculis, mediaque in luce suorum

      Vivere felices sorte favente iuvat;

255

Sic latebras quaerunt miseri, solatia luctus

      Invenit, occulte qui doluisse potest.

Infaustis lux ipsa nocet, quemcunque sinistra

      Sors agit, ignotus omnibus esse cupit.

Ergo ego, quem nuper tantis fortuna bearat

260

      Divitiis, inopes cogar inire vias.

Illum, crede mihi, paupertas durius urget,

      Qui prius inter opes delitiasque fuit.

Versor in ambiguo duplici pessumdatus aestu,

      Isthinc Scylla vorax, inde Charybdis erat.

265

Vt si forte ratem violentior obruat Eurus,

      Et tumidis praeceps nauta feratur aquis,

Ille anceps, qua parte natet, quo brachia tendat,

      Iactat in immenso naufraga membra salo:

Sic animis diversus eo, latumque per aequor

270

      Naufragii tabulas dissipat unda mei.

Ecce Sselenberga Ioannes stirpe creatus

      Affulsit lacerae Stella secunda rati.

Hoc duce sparsa meae collegi membra carinae,

      Hoc duce nec scopulos caecave saxa petam.

275

Ille dedit portus facilis et tuta precanti

      Littora, porrexit per freta saeva manum;

Dignatusque humeris nostras fulcire ruinas,

      Sustinet inflexae pondera quassa domus.

Meque licet variis iactet Dea caeca procellis,

280

      Cuius agit celerem ventus et unda rotam;

Non noster caret igne focus, nec copia cornu

      Frugifero parvos cessat adire lares;

Ille ministrat opes, illoque superstite nunquam

      Fortunas dicam procubuisse meas.

285

Vive diu, Clariae spes indubitata cohortis,

      Gloria militiae, gloria rara togae;

Sis licet ad meriti culmen sublatus honoris,

      Pluraque de nutu stentque cadantque tuo.

Nestora te fidum fidum et testetur Achatem

290

      Rex Casimiraeae stella corusca domus.

Non tamen in fastum surgis, quoque altius exstas,

      Hoc minus es durus difficilisque minus.

Tu placida me fronte beas, tu pectoris aestum

      Tam miti amplexu colloquioque foves.

295

Tuque (quod est rarum) quamvis bona cetera desint,

      Virtuti pretium non minus esse putas.

Vt vultum fortuna gerit, sic mobile vulgus

      De nobis sentit, iudiciumque refert.

Omnis enim virtus, si sors adversa sequatur,

300

      Abdita, pro vili sub pedibusque iacet.

Nam miseros, quoscunque videt, putat esse nocentes

      Plebs levis, et poenas, quas meruere, pati.

Te tamen obliquo fortuna volubilis orbe

      Praecipiti nunquam fertque refertque rota.

305

Te nec ab instanti subducis turbine, fido

      Sed recipis portu, quos mala iactat hyems.

Ipse tuo clypeo, sacra velut aegide, tutus

      Duco per Aonios ota grata choros,

Otia, quae docto soboles Iulaea Maroni,

310

      Quae dederas Flacco miles Hetrusce tuo.

Nulla quidem venient tantis oblivia rebus,

      Nec pars ex animo defluet ulla meo;

Pigra soporiferae seu gustem flumina Lethes,

      Pocula Circea seu medicata manu.

315

Quidquid ero, tibi semper ero, tibi carmine grates

      Non cessaturo sedulus ore canam.

Ingenium quodcunque meum tibi serviat uni,

      Crescat et in titulos pagina nostra tuos.

Quaeque canam, Boreas simul admiretur et Auster,

320

      Testis et Occasus, testis et Ortus eat.

Quod si deficiant nerui, pietate probabor,

      Et ferar accepti muneris esse memor.

Illius est munus, Claria quod tutus in umbra

      Carmina do vestris qualiacunque choris.

325

Ille sacra rursus praecinctum tempora lauro

      Misit ad assuetae consona fila lyrae.

Secta tripartito felicis moenia Pragae

      Ille mihi fausta quaerere iussit ave,

Iussit idem, Graio iungor cui foedere, Sslechta;

330

      Sslechta regens nostrae pendula vela ratis.

Tu quoque ab Augusti referens cognomine nomen,

      Qui canis heroa grandia bella tuba.

Huc tamen ut veherer, quamvis me nulla vocaret

      Sors alia, in causa tu satis unus eras.

335

Terra colenda mihi, tantum cui ferre Poetam

      Fata dabant, ortu terra beata tuo.

Te propter Lybiae quaeram sitientis arenas,

      Antraque marmarico pulverulenta solo,

Meque alio ducet semota Britannia mundo,

340

      Et posita Eoo littore Taprobane.

O me felicem, sors o mihi prospera, tecum

      Si liceat totos consenuisse dies;

Meque legente fluant sermonis mella politi,

      Et sonet hyblaeis aemula lingua favis.

345

Haec ego maluerim, quam quod Pactolus et Hermus

      Volvit, et auriferi nobilis unda Tagi.

Abs te, dent Superi, nullo ut divellar in aevo,

      Dulce mihi est, tecum vivere, dulce mori.

In te mixta fluunt probitas, et forma, genusque,

350

      Par decor, et virtus nobilitata tua est.

Corde tuo residet meliori culta metallo

      Iustitia a nostris inviolata malis.

Quae nec blanditiis, nec lucro pervia, rectum

      Vtilibus suadet praeposuisse bonis.

355

Haec exosa dolos, nullique obnoxia culpae

      Pectora fert pura candidiora nive.

Te vocat ad certos collecta modestia fines,

      Nec sinit emenso transiliisse modo.

Non Venus illecebras suadet, nec inertia luxum,

360

      Temperat esca famem, temperat unda sitim.

Nec levis ambitio, sordes fucata genarum

      Suadet, ut occulta fraude petatur honos.

Mens quoque robur habet, nil concessura periclis,

      Quam scelus in nullum spesve metusve rapit.

365

Immineat Siculus quamvis cervicibus ensis,

      Et grave Sysiphia sorte recurrat onus.

Nec te livor edax, rebusque superbia laetis

      Foeda comes, praeceps exagitatve furor.

Quin etiam vigiles agitans Prudentia curas,

370

      Eventura tibi cernere posse dedit.

Haec facit, ut nullis mens sit fuscata tenebris,

      Nilque geras, quorum poenituisse velis.

Turpe viro falli, volucres qui pectore sensus

      Excutit, hunc nunquam devius error agit.

375

Os tibi mite quidem, sed pectus mitius ore,

      Moribus effigies convenit ista tuis.

Scribitur in vultu tacitae sententia mentis;

      Frons aperit, quidquid dissimulare cupis.

Quid memorem proavos? aliena luce coruscet,

380

      Qui nil splendoris, quod dare possit, habet;

Et tamen a proavis longo viret ordine ramus,

      Claraque ab antiquo stemmata ducis avo.

Adde, quod Aonio tua proluis ora liquore,

      Largaque Cyrrhaeas Musa ministrat aquas.

385

Tale facis carmen, Daphnaea quale sub umbra

      Temperat aurata pulcher Apollo lyra,

Aspiratque tibi blandissima turba sororum,

      Seria sive velis, sive iocosa sequi.

Nec satis est, Latias pectus coluisse per artes,

390

      Fert quoque Cecropias Attica Pallas opes.

Quid, quod et astrorum casus metiris et ortum?

      Felix, in superas cui datur ire domos.

Teque iuvat rerum causas pensare latentes,

      Atque homini quidquid fas didicisse fuit.

395

Cuncta tibi Superi pariter Bohslave dedissent,

      Si pius in patriam candidiorque fores.

Illa sibi plaudit, tantoque exultat alumno,

      Teque audet priscis adnumerare viris.

Haec tu debueras animo, divine Poeta,

400

      Figere et aequata lance referre vices.

Nulla quidem lex iusta magis, quam reddere gratas

      His, bene qui de te promeruere, vices.

Ah ferus ille nimis, saevaque immanior ursa,

      Qui gerit in patrios impia bella lares.

405

Vsque adeone iuvat, cunabula prima iuventae

      Laedere, et altrici vulnera ferre solo?

Iudice me, quantum sceleris commisit Orestes,

      Cui genitrix quondam victima dira fuit;

Quique tuos cecidit moerens, Eryphila, lacertos,

410

      Cum periit lapsis Amphiareus equis;

Tam tetrum gerit ille nefas, qui dentibus atris

      Corrodit patriae viscera cara suae.

Illa dedit lucem, vitalesque attulit auras,

      Principium nostri seminis illa fuit.

415

Hic coepit vagire puer, digitisque minutis

      Reptavit dubio per sola plana genu.

Haec reficit primo tenera de matre cadentes,

      Haec alimenta suis ingerit uberibus.

Iure igitur meritoque parens communis haberi

420

      Debet, et a grata posteritate coli.

Hinc domitor Troiae, morumque exemplar Vlysses,

      Iactatus rapido per duo lustra mari,

Omnia, quae lato cingit vagus aequore Nereus,

      Esse putat patriis inferiora bonis.

425

Hic Siculos sprevit cantus, et remige surdo

      Praeteriit blandas, monstra canora, Deas,

Quaeque adimit curas mira dulcedine Lotos,

      Non potuit vigilem perdomuisse virum.

Et, quae Solis equos sistebat carmine, Circe

430

      Non potuit navem sistere Dulichiam.

Candida iam tereti pendebant lintea malo,

      Iam dabat optatas aura secunda vias.

Telegonus patrias vagitum misit in aures,

      Nec tamen iniecit vocula blanda moram.

435

Ibat ad Aesonios Aeaea venefica cantus,

      Nec minus hic coeptum continuavit iter.

Quid tibi nunc, Cyrce, prosunt Perseidos herbae?

      Quidve recantatis laurus adusta focis?

Frustra Thessalica ducis vertigine rhombum,

440

      Hyppomanem frustra quaeris amantis equae.

Nulla Cytherino veniunt fomenta liquore,

      Acer amor magicae negligit artis opem.

Tu quoque per multas hyemes dilecta Calypso

      Naritiam flesti, cum tulit aura, ratem.

445

Impie, quid facta gaudes, Neptune, carina?

      Non habet adversos naufragus iste Deos.

Cui bona Leucothoe supponit brachia nanti,

      Tranquillos aperit cui Melicerta sinus.

Littore constiterat, fluctu Nausica madentem

450

      Conspicit, et miti suscitat alloquio.

Nec puduit nudum spectare, sed ille tegebat

      Frondibus et posita vilia membra manu.

Atria iam subeunt patriis innixa columnis,

      Iam struit innumeras aurea mensa dapes.

455

Ille tamen fumum (si quid modo credis Homero)

      Ex patriis optat cernere posse focis,

Cerneret utque focos, genialis foedera lecti

      Sprevit et amplexus, virgo beata, tuos.

Munera Phaeacum felicibus edita sylvis

460

      Liquit, et Alcinoi, quas dabat hortus, opes.

Maluit et scopulos Ithacae, muscosaque saxa;

      Tantus amor patriae tantaque cura fuit.

Mira quidem pietas, totis effusa medullis,

      Non sinit, ut patriam destituamus humum.

465

Quam licet ex animo cupias secludere, furtim

      Serpit in ossa tamen, quaque vetatur, abit.

Sic natura iubet, naturae iura potentis

      Laedere coelestes vix puto posse Deos.

Hinc cecinere pii quondam, mea numina, vates

470

      Moenia natalis quantulacunque soli.

Appula sic Flaccus, sic rura Propertius Vmbri,

      Sic Maro fatidicae virginis arva canit.

Naso tener celebrat gelidi Sulmonis honores,

      Et reficit vatem Bilbilis ora suum.

475

Carmina tu condis sacros laesura penates,

      Quae genium carpant innocuosque lares.

Tune sacer vates, purique Heliconis alumnus,

      Cui decorat placidas mitis oliva comas?

Sparsa Lycambaeo vibrasti tela cruore,

480

      Vulneribusque iacet saucia Boema tuis?

Quo vigor ille animi, quo doctae Pallados artes,

      Quove abiit Clariis fama petita iugis?

Non ut rere tamen (liceat modo vera tueri)

      Me Scythiae tellus, aut Geta durus habet.

485

Nec colo perpetuis damnata rigoribus arva,

      Arva Tomitano barbariora solo.

Panditur in latas celebris Germania terras,

      Nunquam Romulea tota subacta manu.

Illius e gremio, sylvis vallata iugosis,

490

      Erigit excelsum Martia Boema caput.

Sintque soluta licet veteris commercia linguae,

      Discat et Illyricos Boemica turba sonos,

Teutonicas tangit spatiis propioribus urbes,

      Nec nisi Germanis iungitur illa suis.

495

Terminus huic roseo Moravia surgit ab ortu

      (Vocibus en cogar nectere verba novis)

Dives inexhaustis resonat qua Cuthna metallis,

      Argentoque fluens tota liquescit humus;

At qua parte regit vultu Cynosura gelato,

500

      Flectitur obliqua Slesia ducta sinu.

Et levibus duri versant se Saxones armis,

      Misnaque iugeribus non operosa suis.

Proxima Zacensesque tenent et moenia Lunae,

      Inde Cadana, tuae conscia terra lyrae.

505

Occiduos claudit populosa Bavaria fines,

      Qua patet aestivo fertilis Oegra vado.

Blandaque lascivos Glatovia iungit amores,

      Pilsna sacris gaudet relligiosa viris.

Sed qua Zona rubens medio curvatur ab axe,

510

      Austria Bacchiferis explicat arva iugis.

Caesuis hic viridi surgit vestitus Iacho,

      Collectisque fluit plenior Ister aquis.

Hinc Budwis foecundat agros animosaque Thabor,

      Nuper ab exorta seditione potens.

515

Non Boemos rapit atra lues, nec torrida febris

      Pallentem misero ducit in ore notam.

Hic bona temperies, et sidere missa salubri

      Aura iubet fato prosperiore frui.

Brachia nil metuit Cancri, nil ora Leonis,

520

      Nec gemit Icario terra perusta cane.

Prodigus eversa non saevit Aquarius urna,

      Nec riget immodico Parrhasis ursa gelu.

Sed caper irradians Phryxaei velleris auro

      Intepet, et spicis Virgo adoperta manus.

525

Ridet humus variis intexta coloribus, arbos

      Ridet adoptivis conspicienda comis.

Pinguiaque ingentes tondunt dumeta iuvenci,

      Et niveas pascit fertile gramen oves.

Vidimus hic spreto modulantem Pana Lycaeo,

530

      Vidimus hic multo lacte madere Palen.

Hic habitant Charites, et iunctis Gratia dextris,

      Et Iocus, et Risus, et bene gratus Amor.

Non agitant tristes curae, nec luctus inanis

      Sollicitat lacero pectora tunsa sinu.

535

Quisque epulis genioque vacat, passimque per herbas

      Exercet faciles blanda iuventa choros.

Non pudor est, largo mentem vincire Lyaeo,

      Nec pudor est, Veneris concaluisse face.

Hic homines nullo norunt livescere fuco,

540

      Vtque quis ore refert, sic quoque corde gerit.

Nulla magis gaudet gens hospite, nulla profectis

      Orbe peregrino mitior esse solet.

Vt sileam reliquos, quis non Gindrache probabit,

      Exhibet externo quae tua cura viro?

545

Tu mihi certa fides, requies tu certa laborum,

      Tu mihi funestos non sinis ire dies;

Tu facis, ut doctis iuvet insudare Camoenis,

      Subdis et admisso non leve calcar equo.

Saepe agis, o tantum foveas mea Boema poetam;

550

      Tam bene qui cantat, concinat ille tibi.

Arma placent, fateor, mentem motura virilem,

      Non tamen hic deerit, quod vel inermis agas.

Saepe etenim Geticum permutat Apolline Martem,

      Boema potens armis, carmine Boema potens.

555

Haec vehit argenti rivos aerisque fluenta,

      Aureaque effosa massa cavatur humo.

Terra ferax Cereris, nec fastidita Lyaeo;

      Namque suum spirat munus uterque Deus.

Fruge patent sulci, vestit vindemia colles,

560

      Perstrepit hyblaea gemmeus hortus ape.

Saepe levi certant examina blanda susurro,

      Saepe sonat placidum garrula carmen avis.

Haec loca frondosis Hercinia sylva capillis

      Claudit, ab innumeris nobilitata feris.

565

Hic pharetrata suas spargit Dictinna sagittas,

      Et victrix multa caede cruentat humum,

Mixtaque formosis Satyrorum turba Napaeis

      Captat in obscuro dulcia furta solo.

Labitur in medio vitreis argenteus undis

570

      Albis, et errantes devehit amne Deas.

Colludunt virides sinuoso gurgite Nymphae,

      Forsitan et raptus foedera iungit Hylas.

Ista regit missus Rex Wladislaus Olympo,

      Aut Deus, aut certe proximus ille Deo.

575

Hic volucres sistamus equos; huc lapsa quadrigis

      Figat inaequales blanda Thalia rotas.

In Regem mihi surgit opus, timor omnis abesto;

      Si timor hoc prohibet dicere, cogit amor.

Carmina cogit amor raros testantia mores

580

      Nectere; sunt Regi carmina danda meo.

Qui pariter cum luce sacra susceptus ab Aula

      Vidit in Attalico regia sceptra thoro,

Primaque felici cunabula lusit in ostro,

      Natalique tulit prospera signa die.

585

Tum venti posuere minas, tum purior aether

      Fulsit, et irati substitit unda maris.

Tunc Venus arrisit, motisque decentior alis

      Mercurius laeto cum Iove iunxit iter.

Iam lanugo genas tenui discreverat auro,

590

      Blandaque vernabat flore novo facies;

Cum tibi, Boema potens, rerum submisit habenas,

      Regius et puro pectore cessit honos.

Cessit honos non arte mala, non fraude petitus,

      Milite nil actum belligerave manu.

595

Te medius legit, te summus et infimus ordo,

      Ductus ut a prisco tempore ritus habet.

Libera certarunt toto suffragia campo,

      Regnaque congestis sortibus urna dedit.

Quisque tibi pia vota tulit, tibi quisque per aras

600

      Optavit faciles, voce iuvante, Deos.

Nec secus, atque suo nato charove parenti

      Quisque aderat titulis, Rex generose, tuis.

Nota tibi haec pietas imisque infixa medullis,

      Labitur in toto corde receptus amor.

605

Quidquid enim primo figit rude pectus ab aevo,

      Altius inseritur plusque vigoris habet.

Sic stabiles gerit arbor opes, sic firmius haeret

      Insita quae tenero est planta novella solo.

Macte bonis, tantum primaeva pube decorem

610

      Assequeris, quantum vix meruere senes.

Non animo frenos petulantior excutit aetas,

      Ingenium pueri nil puerile sapit.

A tenero gravitas roseo velata pudore,

      Et formosa decens sparserat ora rigor.

615

Non potuit rapidi gurges corruptior aevi

      Te Veneris fluctu mergere praecipitem.

Non luxum suasistis opes; iam vincere norat

      Divitiis Crassum, sobrietate Numam.

Plena suis numeris prima stetit indole virtus,

620

      Gloria iam summum nacta cacumen erat.

Miscueras senium pariter, pariterque iuventam

      Ore puer, iuvenis robore, mente senex.

Fama tenax veri totum vulganda per orbem

      Excepit placido nomina tanta sinu.

625

Protinus illa secans pernicibus aethera pennis,

      Te mare, te terras, se super astra tulit.

Tecum lapsa Notos, Aquilonia frigora tecum,

      Phoebaeaeque adiit limen utrumque domus.

Iamque vagum detorsit iter, qua Pannonis ora

630

      Crescit ab auspiciis facta beata tuis,

Immerito sed tunc agitans discordia cives

      Vndique collectis hostibus arma dabat.

Scilicet est quicunque nocens, quicunque profanus,

      Labe pari gaudet commaculare pios.

635

Venerat hinc motis pubes Germanica signis,

      Inde cruentato Sarmata vectus equo.

O nimium dilecta Deis, nimiumque beata

      Pannonia, o faustis subdita sideribus,

Quae Ducis invicti clypeum dextramque subisti,

640

      Impia cum quateret bellicus arma furor!

Ille tuis iussit secedere finibus hostem,

      Fregit et ultrici castra inimica manu.

Ille tibi pacem peperit, domitoque furore

      Abdidit aeterna ferrea bella sera.

645

Tu quoque grata vices alterna lege rependens,

      Sponte tua frenos servitiumque subis.

Dulce quidem sub Rege pio servire, nec ulla

      Libertas animo dulcior esse potest.

Tunc nova successit gemmantibus infula vittis,

650

      Et subiere tuas altera sceptra manus.

Tunc tibi sacrata rursus redimita tiara

      Tempora Regali cinxit in urbe Thomas.

Qui iam Cardinei fulget rota prima Senatus

      Summus honoratae relligionis apex.

655

Hoc auctore, novas late molitus habenas,

      Flexisti populos in tua iura truces.

Ille procelloso surgentes aequore fluctus,

      Sedavitque feri mille pericla maris.

Ille per indomitas Syrtes rabiemque Maleae

660

      Incolumem vexit teque tuamque ratem.

Hic pace et bello casus sociatus in omnes

      Invigilat rebus nocte dieque tuis.

Magnanimo Phoenix sic insudabat Achilli,

      Talis et Atridae maxime Nestor eras.

665

Rexeris ipse pius quanto moderamine Boemos,

      Hungarici fasces et nova regna docent.

Commendat veteres laurus repetita triumphos?

      Primo dignus erat, cui geminatur honos.

Quae pietas, quam certa fides, quod pace vel armis

670

      Egeris, unde salus, unde petita quies.

Singula complecti cuperem; sed gurgite vasto

      Iactor, et audentem subruit unda prior.

Magnum iter aggressus, spatioso limite ducor,

      Ipsaque Pierios orbita laxat equos.

675

Quo ferar? hinc virtus, illinc nitor igneus oris,

      Inde rapit clarum nobilitate genus.

Laude licet florere tua quam sanguine malis,

      Gratior est propriis gloria parta bonis.

Te natura parens vires effudit in unum,

680

      Dignaque coelesti contulit ora Deo.

Nec nocuit fortuna tibi, sed victa pudore

      Se facilem tanto praebuit illa viro.

Illa serenatam duplici diademate frontem

      Cinxit, inoffensa te tulit illa rate.

685

Hoc duce venturae praesaga Polonia sortis

      Obtulerat pronas ad tua vincla manus.

Sidereum sublatus erat Casimirus ad axem,

      Progenie felix terque quaterque sua.

Tu tamen haeredis nudo contentus honore

690

      Donasti fratri tertia sceptra tuo.

Quae scelera admittat regnandi caeca cupido,

      Funera Thebarum Romulidumque docent.

Tu potius, Regnum spatio breviore recludens,

      Vis minus esse potens, quam minus esse pius.

695

Idque agis accensus solo virtutis amore;

      Nullus inest dicta sub pietate dolus.

Par animo vultus, placido nec blanda sub ore

      Mella gerens, alto pectore virus habes.

Ingenii linguaeque modus, non voce feroci

700

      Mens agitat grandes imperiosa minas.

Plus cogit, qui dulce rogat; tranquilla potestas

      Saepius excludit, quod violenta nequit.

Non patulas falsis aperis rumoribus aures,

      Nec premit insontes improba lingua reos.

705

Te nunquam vani ratio ventosa favoris

      Compulit obliqua flectere lora manu.

Non quatis erectas tumefacto vertice cristas,

      Nec tamen inflexo poplite tangis humum.

Inter utrumque tenes libram; non fraena resolvit

710

      Gratia, non odiis extenuatur amor.

Haec hominum sed laude geris, clementia sola

      Te superis aequat sidereumque facit.

Negligis offensas, veniam das sontibus ultro,

      Vindictaeque genus, posse nocere, putas.

715

Ingemis, et, quoties facinus punire necesse est,

      Invitaque iacis tela coacta manu.

Cedat ponte Cocles, concedat Mutius igne,

      Cum totidem Deciis cedat uterque Cato.

Rege sub hoc auri de nomine ducitur aetas,

720

      Qualis, Saturno regna tenente, fuit.

Arbiter hic morum, iuris radiator et aequi

      Fulget, ut Eois lucifer ortus aquis.

In commune sagax, ad publica commoda natus,

      Quem patriae possis iure vocare patrem.

725

Consulit in medium, vigilat proque omnibus unus,

      Nec sinit, ut regni pars labet ulla sui.

Exemplo, non voce monet, dictamen honesti

      Vivendique modum vita regentis habet.

Crimina qui carpit, sit ab omni crimine purus,

730

      Castigetque alios, quem sua vita probat.

Ille licet medio raptetur turbine rerum,

      Inconcussa suae robora mentis habet.

A vitiis animus per tanta negotia liber,

      Altius humana conditione nitet.

735

Ille pios donat pretioso munere vates,

      Iam sua mellifluus praemia gestat olor.

Ingenuae redeunt artes, et nube remota

      Surgit ab obscuro splendida Musa situ.

O tibi perpetuum si quis Deus annuat aevum,

740

      Aeternaque regas tradita lora manu.

Tunc ego crediderim coelesti sede relicta,

      Nobiscum in terris degere velle Deos.

Sed quia mortales nil non mortale tenemus,

      Desinit et quidquid coeperat esse semel;

745

Producas similes longa propagine natos,

      Et soboles aevum proroget ipsa tuum.

Nos Deus ut nasci voluit, sic gignere, demta

      Ne pereat mundus posteritate, iubet.

Iunge maritales sociali foedere taedas,

750

      Inque tuos veniat nupta pudica sinus.

Quid viduo recubare iuvat sine coniuge lecto?

      Ducereque ingrata somnia lenta mora.

Cur fraudas viridem fructu meliore iuventam?

      Iam veniet tremulo curva senecta gradu.

755

Dum tua fata sinunt, fugientibus utere donis;

      Labitur aligero vita citata pede.

Rumpe moras, blandum tibi fert Venus aurea Cestor,

      Quo mare, quo terras, sideraque alta domat.

Subsequiturque comes pictis amor igneus alis,

760

      Improbus armatis bella gerens calamis.

Ille potest duras Veneri mollire puellas,

      Ille feras, homines, subiugat ille Deos.

Ecce novae nuptae puppis Cadmaea colores

      Advehit, ut picta fulgeat in tunica.

765

India dat gemmas, extremi vellera Seres,

      Fert aurum Lydus, Cynnama mollis Arabs.

Huic certant servire Deae, mitissima Flora

      Purpureis texit lilia mixta rosis.

Flammea praetendit roseo Diana pudori,

770

      Legitimas Iuno ventilat arte faces.

Ipse ego vittatus puraque in veste sacerdos

      Turicremis fundam dona Sabaea focis.

Et laetum Paeana canam laetosque Hymenaeos.

      O Hymenaee hymen, o Hymenaee hymen!

775

Tunc Fescennino permissa licentia luxu

      Auribus afflabit dulcia verba tuis.

Exuat austeros maiestas regia vultus,

      Exuat aspectus bellica forma truces.

Pro pharetra flores, pro casside necto corollas,

780

      Tibia pro lituis dulcia bella sonet.

Has ego militias referam, cum more Sabino

      Sparserit audaces Musa iocosa sales.

Virgineo stillant madefacta cubilia rore,

      Fulcraque iactati concrepuere thori.

785

Miles, io, forti devicit Amazona telo,

      Transadigit medium durior hasta latus.

Vulnere tam saevo morientem pene puellam

      Victor adhuc urget sub pedibusque premit.

Mutua iam certant vibrantibus oscula linguis,

790

      Morsaque candidulo dente labella tument.

Quamquam agitent graviora lyras; iuvat arma referre,

      Et pia pro sancta praelia gesta fide.

Certa tibi mens est, Mahometis frangere tela,

      Quae nimis, heu, nostro sanguine tela madent.

795

Vtque canum possis rabiem fraenare nocentum,

      Sancta salutiferae tollere signa crucis.

Haec dabit intacta natus de virgine Christus,

      Haec dabit Angelici turba novena chori.

Auguror: en vinces; mens est praesaga poetis,

800

      Verius ad Tripodas nulla Sybilla canit.

Iam video Turcas versis dare terga lupatis,

      Iam video turpi castra relicta fuga.

Oppida sub nostras video redeuntia leges,

      Regnaque barbarico solvere colla iugo.

805

Iam Byzantino referes de Marte triumphum,

      Stabit et ante tuos Graecia capta pedes.

Magna trophaea geres prisco de more Quiritum,

      Ibis in auratis aureus ipse rotis.

Dextra subibit ebur, picto fulgebis amictu,

810

      Cinget victrices Populus alba comas.

Laetus, Io, miles, lauroque insignis et auro,

      Hostibus ereptas praeferet exuvias.

At captiva cohors, manibus post terga revinctis,

      Ante coronatos flebilis ibit equos.

815

Fercula ducentur veros imitantia vultus,

      Cum ducibusque ferent oppida capta suis.

Bellica caelatis procedet pompa figuris,

      Et variis oculos fallet imaginibus.

Flebunt captivi deiecto vertice montes,

820

      Diripietque suas arida sylva comas.

At pavidi fugient effractis cornibus omnes,

      Et teget hostiles canna palustris aquas.

Inde triumphalem spoliis radiantibus arcum

      Eriget in nomen laeta caterva tuum.

825

Plausu laeta domus, plausu fora laeta sonabunt,

      Excutiet curas omnibus illa dies.

Haec ego Maeonio referam sublimis in ostro,

      Mimnermique loco magnus Homerus erit.

Altera debetur tam grandibus Ilias actis;

830

      Iam mihi Smyrnaeo spiritus ore tonat.

Iam me fama vehit candenti lactea penna,

      Fama per extremos lapsa Boristenidas.

Trans mare, trans terras, trans ulteriora feremur,

      Si poterunt nobis ulteriora dari.

835

Quo rapimur? novus unde furor? qua voce triumphos,

      Musa canes? levibus vix satis apta iocis.

Polliceor, toto nequeam quod solvere in aevo,

      Non, si Nestorea stent mea fata mora.

Contrahe vela manu, fragili tam vasta phaselo

840

      Aequora ne tentes, contrahe vela manu.

Metiri se quemque decet; qui viribus impar

      Suscipit, hic primo limine iactat onus.

Hanc subeas molem validis, Bohslave, lacertis;

      Aptior est humeris sarcina nulla tuis.

845

Solum Alexandrum digne pingebat Apelles,

      Quae decoret Regem, non nisi Musa tua est.

Huc agedum versis currum deflecte lupatis,

      Et tuus hoc tandem pulvere sudet equus.

Linque feras acies, civilia bella facessant,

850

      A patria innocuas comprime, quaeso, manus.

Ac potius converte tubam, cane signa receptus,

      Cumque tuis pacem conciliatus age.

Ius prohibet Patriae, prohibet vim ferre parenti,

      Res utcunque cadat, dignus uterque coli est.

855

Non tamen ex animo (liquet hoc carissime nobis)

      Sunt tibi mordaci carmina tincta nota.

Hoc per caesariem Phoebi iurare decoram

      Ausim, perque tuas, sancte Cupido, faces.

Non adeo immites Parnassius educat humor,

860

      Nec facit ad mores tam fera Musa pios.

Illa quidem, nostrae quae sit sententia menti,

      Pertentat vafris ingeniosa notis.

Sumit et hostiles ficta sub imagine vultus,

      Pectoris explorans abdita sensa mei.

865

Non minus ut laetum fraudi praetendere vultum,

      Sic odii specie dissimulatur amor.

Regi fidus erat, fuerat qui creditus hostis,

      Proderet antiquas cum Babylonis opes.

Vinceret ut Gabios Tarquini filius, arma

870

      Extulit in patrem, conseruitque manum.

Ars est captandi, quod vis, id nolle videri!

      Retia sic sylvis, sic latet hamus aqua.

Hac simulasse tenus liceat, iam Numine dextro

      In patrias laudes magne Poeta veni.

875

Floreat aeternum, totoque virescat in orbe,

      Notior ingenio Boema futura tuo.

Et regnum Regemque pari celebremus honore;

      Dux patria dignus, patria digna duce.

Haec Bohuslave tuo sunt arva riganda liquore,

880

      Qui semper vena fertiliore fluis.

Nam meus, unde sacros quondam libavimus haustus,

      Rivus agit nullas pulverulentus aquas.

Proque Helicone bibo coenosi gurgitis undam,

      Cogor et ex tota cedere Castalia.

885

Assiduus moeror, fixique in corde dolores,

      Excutiunt cantus, excutiuntque lyras.

Non bene sollicito carmen deducitur ore,

      Nec resonat moesta barbitos icta manu.

Audeat invita si quis cantare Minerva,

890

      Audebit frustra, deficietque melos.

Non datur ignavis producere nomina cartis,

      Nullus ab inculto carmine surgit honos.

Haec ego Bohslavi miro succensus amore,

      Adriacae cecini Balbus alumnus aquae.

895

Grande feram pretium, tanto placuisse Poetae,

      Bohslavo nec erit displicuisse pudor.