Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 55

55.

Nunc referam poma, fructus ubi nobile coma

Ornatus lucet, qui res cum pondere ducet.

Innumeri cima stat Distributio prima,

Que sic poma gerit, sic propria cuiqueve querit.

5

Non sine fit iure quod nomen fit sibi cure

Huius que rite partitur vel sine lite

Pondera sudorum vel rerum pacta laborum.

Hec sic sermonem per talem cepit agonem:

"Gloria Factori debetur et hec Genitori,

10

De cuius vena laudis vox manat amena,

Obediens cultus et fructus tempore multus.

Est subiectorum doctrina docenda sacrorum,

Estque sacerdotum, quorum sic vivere votum

Gnaviter ut discant alii quo vivere gliscant

15

Salvifice, pure, docte cum lumine cure.

Parce, Pater rerum, si nuntio carmine verum.

Pace tua fari confido vulnus avari

Presbiteri: spernunt nec que iudicia cernunt

Succedunt vere, non qui pugnam tenuere

20

Cum pugili mundo possunt obstare profundo.

Non minus est bellum quam Chachi ferre duellum,

Aut onus Anthei, vel fortis bella Nemei

Concita personis olim propulsa leonis.

Virgineos vultus video cum pondere cultus

25

Et rabiem mentis penitus malefacta ferentis:

Spelunca tali recubat latro, set vitiali,

Tetra, non munda, fetenti nempe profunda.

Sunt tria torporis horum mala dampna: doloris

Infecte vite despectio, nec sine lite

30

Spes data pugnandi, causa regnum reparandi.

An narrare vacat, dum tempus gratia placat,

Quot bona perduntur, dum pigris nexa geruntur?

Cultus divinus fit multis tunc peregrinus,

Virtus calcatur, vitium levitatis amatur,

35

Non habet ardorem mens, nec rationis honorem,

Impietas seva facit omnia fulmine leva,

Dextera vexatur, cum vult bona ferre, ligatur,

Spretaque maiestas est et comunis honestas,

Et (cur non plura refero?) tunc nulla figura

40

Servat iam morem, cum cure linquit amorem.

Sollicitusque secus regitur, quia non fore cecus

Vult per torporem, quo perdit deses odorem.

Tunc fert sic secum: "Mea non sunt conmoda mecum

Ni vigilando regam, vel tutor eis modo degam".

45

Sollicitus dici valet hic qui nil vel aprici

Aut oculis grati curat, servando beati

Muneris inclusam vitam per membraque fusam

Corporis hanc similem Factori, non Sibi vilem,

Quam faciat sedem deitatis et ipsius edem.

50

O te, te gratum, felicem teque beatum,

Qui capis has curas, animas sine spe perituras

Tutandi vigili virtute simulque senili

Doctrina. Cuius stat viribus et status huius

Orbis et est osus segnes sensus, studiosus,

55

Nam videt hiis mentes fieri persepe nocentes,

Mulus uti calces, et predo per otia falces

Innovat. Absque mola cure, rubigine sola

Desidie, pigre qua mentes sunt ubi nigre,

Ignorando ducem, propriam perdunt quasi lucem:

60

Sic in torporis strato perdunt et <in> horis

Vanis, sive status anime seu ius dominatus,

Corpus et usurpat regnumque per otia turpat.

Non velut herendo, meditando, quiete sedendo

Fit anime prudens dos, quam non postea ludens

65

Spiritus est nequam, quia legem diligit equam.

Lex petit active vite bacas, quod olive,

Quas, miserans, gratis opus exhibeat pietatis.

Pessima culparum fit segnities: ea rarum

Consequitur fructum, set spissum pectore luctum.

70

Vnde Cato fatur, qui mores scisse probatur:

"Segnitiem fugito": non convenit ipsa perito,

Qui novit rite prout est ignavia vite.

Ergo relinquenda fertur nimis et fugienda

Segnities deses, que vult fore pectore preses.

75

Sollicitudo iubet contempni res, ubi nubet

Post cum merore dementia plena rubore.

Quam bona fert sistra pro ludibus ipsa magistra

Sollicitudo, bonis pennata probis rationis

Plumis! Rex Macedo, qui vixit tempore predo,

80

Orbe suo magnus reputatus, dapsilis agnus,

Sollicitis curis quam festinisque figuris

Pugnarum fregit animos mundique subegit

Vires, et census fuit arbitrio sibi mensus.

Conmoror hac cura forsan tibi, rex, placitura,

85

Hac cura quare potes hac quia res solidare

Fractas et fragiles, pretiosas reddere viles.

Viles nam care fiunt meritis, vel amare

Si se prudentes faciunt aut orbe potentes

Poscere. Laus pulcra torporis none sepulcra,

90

In quibus est mortis speties, turbe vice fortis:

Debilis est visa nec ledere vulnere nisa:

Cuspide quando ferit, nesciri vulnera querit.

Sollicitumque doli non possunt subdere moli

Pigritie tali, nec sompno pernitiali.

95

Cum vigilare bonum fertur, penset pigra donum

Dormitare mora torpenter qualibet hora:

Dum dormire petit se curis undique retit.

Omnia tempus habent, set hec otia turpia tabent:

Sicut aque moras fetentes reddit ad horas

100

Multa quies, mentes sic culpa monstrat olentes.

Carcere sicut hebes fit clausus, qui fore debes

Quisquis ibi multo spatio sine lumine fulto,

Vere sic nescit studii quicunque quiescit

Desidia, fructus non expertus fore fluctus,

105

Nec bellum pacem, quam confert Marte meracem,

Ante quidem gustum non novit condere mustum.

Iam genus humanum cum clarum sit bene sanum,

Mel demens ursus gustare negans, fore rursus

Credens id plenum mortis vel grande venenum,

110

Gustavit tractus per cornua fracta coactus,

Passus abhinc caude truncari divite laude,

Ne removeretur dolio quo mel retinetur.

Est hec limaca residens cornuta cloaca,

Ostendens fragiles turres et robore viles:

115

Vertice pingit humum muros, et sirmate fumum:

Segnitie vermis quasi cecus, set nec inermis,

Coclea nam tegitur qua vel pro veste potitur,

Arce vel umbonis tutela forsan agonis.

Hec habet inflatum nimia pinguedine latum

120

Ventrem porcinum, guttur set edendo caninum,

Ac oculos luscos, dentes rubigine fuscos,

Anseris incessum, testudinis alite sessum:

Passu (cerne!) redit, post Amphitriona resedit.

Alter sepe via nunc Birria. Carpe talia:

125

Quid petit indago? vel quid signavit ymago,

Et quid hec ducens effectio fingere lucens

Dogma? Figura pigros quos arguit hic fore nigros

Instruat: et serves et pectore mox coacerves.

Visne vices horum sentire pares animorum?

130

Aures et dentes ad risum sponte volentes

Maiorum mordent iudicia, cum lue sordent

Vel paupertatis vel non habite pietatis.

Tunc cernunt metas vivendi seque prophetas

Constituunt stratis -aiunt- Domini feritatis.

135

Hii quo tunc ibunt, plus vivere quando nequibunt?

Ad regnum Sinonis, qui nunc solium Babilonis:

Fungentur tronis variis regione draconis.

Quesiti quare, quia dedignando iuvare

Nos exorantes ut vivant atque precantes

140

Despiciunt, ergo portabunt crimina tergo

Tunc visi stulti fuerint ac igne sepulti.

Et mox quesiti: "Vos cur modo rite periti

Non ita sudatis studiis rerumque iuvatis?".

"Nos contemplamur" aiunt "orando precamur:

145

Insompnes multas noctes transimus inultas,

Spe solante Dei, simul esuriemque diei".

Cumque preces dantur quod surgant sive vocantur,

Se tunc dormire fingunt vel ad astra salire,

Et nolunt tangi nec tunc rationibus angi;

150

Optant laudari, pretio vano pretiari,

Composito vultu portant habitum sine cultu,

Qui, nisi noscantur a fructibus, hii reputantur

Mites ut agni: tamen esse lupi vice magni

Cultu mendaces set tecta fauce rapaces

155

Inveniuntur. Habet genus hoc quod tempore tabet,

Nostro sub solo, sompne, quos linquere volo

Servorum pigris stratis, quos impia tigris,

Invadens morte, non excitat esse cohorte

Cum bellatorum feriente struem vitiorum.

160

Vnus in illorum fovea tumulatus agrorum

Birria narratur, conceptio dum recitatur

Herculis Almene natusque Iovis. Modo vene

Alterius structos referam, breviterque reductos,

Exemplo quales Lippus Topi spetiales.

165

Sompno nectebat, dum pigros perficiebat.

Qui bene torpebat, summe torpere docebat.

"Noli - dicebat - cito surgere". Quando volebat,

Si quem cernebat, perfectum reddere, flebat

Non fore: "Te noli, fili, submictere noli

170

Tam mdo sudandi: non est tempus vigilandi";

Et requiescebat secum thalamoque manebat.

Pignus mictebat temeti solvique petebat

Mensuram primo surgenti. Stabat in imo

Lecto letatus Lippus servusque locatus

175

Delitiis retis, fraudantis corda quietis.

Lippus surgebat, cum forsan cura petebat,

Et quasi non flabat vix vestes quando parabat,

Set permictebat sentiri seque sinebat

Credi per servum tanto torpore protervum.

180

Surgere tum visum, servus dirumpere risum,

Compellebat herum; post prima silentia verum

Aiebat servus, torporis factus acervus:

"Solvere posco merum te: cernis me modo serum

Esse magis lecto quam te". Replicando profecto

185

Affirmabat item Lippus: "Nec querere litem

Expectes: solvam, mea set per dampna revolvam

Me fore delusum per te, cautum vicis usum

Huius". At "Hah!" dixit famulus, se quando refixit

Gaudenti bili prefato stare cubili:

190

"Doctus credebas me fallere, meque volebas

Solvere mensuram vini, nec spernere curam

Tam cito surgendi (verum dicebat habendi

Ius nactus). Queso, sileas de me fore leso.

Hac vice portari vinum fecique parari:

195

Nunc bibe". Prebebat potum quem turba videbat:

Sic invitari visum voluitque vocari.

Quid valet hoc fari, poterunt docti meditari.

Forsan lectores aliqui sensu graviores:

"Hoc leve misceri sententia nec revideri

200

Inter libranda debebat velle, locanda

Sunt ubi matura doctissima factaque pura,

Et non plena dolis vel risu". Fineque molis

Ars respondebit, si dandi tempus habebit:

Auditum mundum dicet cum demone fundum,

205

Fraudis concordem, caro quo pepigit dare sordem:

Excolit atque fodit bona singula que videt, odit

Et sotios prodit et se cum crimine rodit.

Vt mors vitetur nec eam ludens imitetur

Per sua dampna seri, feci tam vilia veri

210

Facti. Cum magnis lupus est mixtus velut agnis,

Non ut perdat eos, set quod caveant Phariseos.

Omnis doctrina de falsa facta farina,

Si vel formosa videatur sive iocosa,

Est, est letalis, est (ter dico) vitialis,

215

Nam semet ledit, deceptum perdit et edit

Criminis exemplum stultis, quibus est uti templum.

Stultus forte feret quia: "Vanis sensibus heret

Quis putat ut risus teneam: ridet Paradisus!

Ergo ridendum, non est ridere cavendum.

220

Cuius mens plangit mea cur consortia tangit,

Increpitando virum qui iudicium dare dirum

Audet? Tunc risus ymitatio fert sibi visus".

Scire nicchil novit mundo qui ludere vovit

Tempus, seque gemit post qui se fraude peremit,

225

Hanc consectando cum demone sic ymitando,

Vt velit hic risus mortis. Vite Paradisus

Gaudia dat vere, que mundus nescit habere,

Perdens in vanis se tempus dona profanis:

Multi falluntur, quosdam dum calle secuntur.

230

"Docta perge via vera, monstrante Sophia"

Inquiet auditor sapiens sensusque politor

Sinceri: "sanam tulit ars, nec tu quoque vanam

Doctrinam". Forma sermocinor hac, quia norma

Vult ornatorum: sic ars est facta colorum.

235

"Cur ego sic spernor vel sic vilissima cernor

Vndique?" Desidia dixit; "me cur elegia

In miseris scribit? Quando peto, cito peribit

Custos vanorum vigilantia sollicitorum.

Dum volo sopire sensus, clamant ducis ire:

240

Ire decet nactum regnum. Vobis ego pactum

Non feci. Gratis donavit regna creatis

Mundi Salvator, cuius fuit ante creator.

Cur ego sudare cupiam, vel cur vigilare?

En: volo dormire. Pereunt qui grande subire

245

Molis onus nixi, satagunt post pondere fixi.

Geta precorque cadat, in lapsum, supplico, vadat

Turbaque que guerre vult libera pondera ferre,

Nata superborum patienter dura virorum

Atque tirampnorum, nolo quos nunc dicere quorum

250

Credo sacerdotum numerum constare nepotum,

Et scio quod bullam patres habuere cucullam,

Et spurce nati sunt postea pontificati,

Ignari canonum, vivendi vel rationum,

Nec ducis herrorum cernentes bella malorum.

255

Et minus ista pecu scit turba resistere specu,

Cum sit pasta cibis serpentum, sicut et ibis,

Quam bos aut asinus, rudis et civi peregrinus

Indus Bondonie, cum nescius est simonie.

Et tamen ignari nunc preficiuntur avari,

260

Hoc faciunt, cupidi rapientes pignora nidi

Non pennata gule, que non parit, ut pote mule.

Lucifer ardorem neglexit, cuius honorem

Ambivit, cecidit. Se lapsum post ubi vidit,

Invidus, ut scivit homines huc adire, polivit

265

Spicula fraudandi, iugulos gladiosque secandi.

Complevit votum: genus humanum sibi totum

Seduxit secum ruiturum crimine cecum.

Filius hoc Patris, capiens mox vincula fratris,

Fratres salvavit, quos sic ardenter amavit,

270

Vt dignaretur Dominus quod sic moreretur

In cruce pro servis ingratis, sepe protervis.

Sic cum solvebat pretium, velut expediebat,

Contulit et stravit inimicum, qui iugulavit

Stirpem contemptam pretiique cruore redemptam;

275

Vitam cui secum dedit etternam, quia Grecum

Vultque Palestinum salvum genus atque Latinum.

Segnities stravit quos celum precipitavit

Et quos fraudavit pomo draco, quando necavit.

Segnities unda submersit cuncta profunda

280

Agmina nata soli peccandi dedita moli,

Et vitulum fecit coluit, quem lexque proiecit,

Et tabulas frangi fecit, se cedibus angi

Ac se morderi meruitque siti retineri

Serpentum seva: sic pigros edidit Eva.

285

Pigritie pestis nutrivit virus in estis

Tam Iudeorum, quam cordibus Assiriorum,

Et Romanorum decus ammissum, quod eorum

Testatur clerus, modo perdidit omnia, serus:

Dona Creatoris neglexit, pignus amoris

290

Perdidit, ignarus factus, torpens et avarus,

Elatus, vanus, Symonis cum peste profanus.

Et nisi quod frena Benedictus papa catena

Cum retinente dedit, qua pestis dira resedit,

Pulsabat celum blasfemum turbine telum.

295

Pugnaque cessavit metuens, que ceca patravit

Illa cupido, pati, iam pauci luce probati

Stare videbantur constantes, nam trahebantur

Ambitione foris, que gliscit pondus honoris:

Cornua gliscebant, cornutos quando videbant.

300

Sic opus id fictum cessavit per Benedictum,

Segnitie multo nutritum tempore stulto,

Consilioque patrum quod erat sub nubibus atrum.

Hec ea sunt poma Ciceronica, que sua Roma

Eius pometo legit prior, alma, faceto.

305

Set meliora dedit maioraque, quando resedit

Consul, tunc turbe romane tutor in Vrbe,

Atque Catilinam solus portare ruinam

Compulit, armavit patriam, ius continuavit

Rome, servavit libertatemque locavit

310

In solio stabili tunc, iudicioque senili

Sancti quippe status legum studioque senatus.