Nicholai Michaelis Bonaiuti Florentini epistola missa ad Iacobum de Adimaris incipit
Ardua magnorum quondam patrata tuorum
In gremio nostrae patriae mea pectora cogunt
Quod tibi cum terso calamo iam carmina signem,
O Iacobe eximio Ruberti sanguine natus
5
Ac Adimaris praeclara de stirpe creatus,
Quem dignum venerandae laudis dicitur esse
Sive magistratus rutilantis sedis honoris,
Ne doleas, dempto dominandi pondere virgae,
Quod fortuna volans vertit sub cardine caeli
10
Frena rotae dando regnorum culmina rerum
Multotiens variis turpi de semine cretis,
Pro pravis viciis horum qui lora tenebant,
Multotiens reges laniat proceresque flagellat
Sive nepotes cum dira dicione repellit,
15
De statione iubendi propter crimen avorum.
Si tua non ducit regnando frena propago
In solio patriae nullam fortuna ministrat
Offensam tibi nec princeps radiantis Olimpi,
Iniustum patrat tribuendo pignus habenae
20
Nec ratio quaedam prave tua vota recusat.
Si mihi cum lepido quicquid sermone profaris
Perlego, plura meo valeo perpendere sensu,
Quod tibi primo loquar quaedam constrictus, amice,
Pauca tamen calamo sumpto describere curo,
25
Quod tua mens tecum vigilans arcana videbit
Et repetendo parum quicquid ranusia sancit
Donabit tibi sinceram cum pace quietem.
Regnorum crebro duci fastigia narras
A multis pravo stimulo quandoque coactis
30
Et potius vanos proceres in culmine sortis
Esse vides rutilam pariter constringere virgam,
Multotiens ipsos augeri sede tonantis
Quam iustos homines puro qui pectore degunt
Et plures populos qui libertate manebant
35
Esse iugo vinctos horum qui crimina gestant,
Quod magis augmentat pravos plerumque colonos,
Quod rectos cives alti rex sanctus Olimpi ,
Sic varias turbas crebro regionibus orbis
Et mites homines torquent ardore tiranni
40
Qui rapiunt praedas spoliant et civibus urbes,
Templa Dei vastant, vastant cum viribus aras.
Pontifices adeo vana qui mente gubernant
Ecclesiae seriem sanctorum et munera perdunt
Luxuriis, vendunt sacri solamen asili,
45
Sunt magis a Domino accepti telluris in ora
Quam proceres qui cum studio salvare fideli
Doctrinam Christi quaerunt clementer et optant.
Pro tali causa multi peiora sequntur
Vota, simul vicium patrant cum corde protervo
50
Basilicasque Dei vacuant de pignore sacro,
Prosternunt nimis atroci certamine vulgus,
Raptant et segetes et opes et munera Bacci
Confundunt magis et gaudent violare colonos
Pro causa cumulandi vastae pondera gazae,
55
Quod plerumque tua sensus cum mente vacillat,
Multotiens cupit ipsorum parere favori,
Postquam quod Deus in venerando culmine servat
Ipsos et sibi dat pulchro sub Sole vigorem,
Quod patet ut confirmat eos in sedibus altis,
60
Cum sibi praesidium vires et donat in aevo,
Ergo licet nobis illorum vota rogare,
Ymmo palam firmo semper patrare calore
Quod capta dicione diu valeamus in aula
Stare, simul dare pauperibus cum tegmine pastum
65
Basilicasque Dei valido salvare tenore,
Templa Ihesu magis assidue staurare columpnis
Et famulos plures adeo spectare clientes.
Nunc respondeo quod paulo tua vota refrenes
Et tecum crebro prudenti pectore cernas
70
Quicquid amando cum tali sermone profaris,
Ceu multi peccant, adeo peccare videntur,
Quando putant vanos homines fervore superno
Augeri simul et recitant velamine fraudem,
Infandum facinus replicant cum corde protervo,
75
Quod varii reges sincero pectore vivunt,
Sancta Dei servant puro mandata vigore,
Doctrinam fidei devota mente focillant,
Pauperibus vestes et opes et pabula donant.
Et sicut nescis meditans arcana tonantis
80
Noscere cum studio tecum perpendere cura
Nec sancire suas causas in corde valeres,
Ac tantum hoc paulo vigilanti mente refige,
Quod Deus in solio firmat quandoque forenses
Reges ut purgent saevo cum turbine sortis
85
Fallaces homines reprobando crimen eorum,
Multotiens diros proceres in sede iubendi
Conservat, sibi praesidium sine pondere gestat,
Pro quodam iusto medio quem corde recondunt,
Ac tantum hos mittit penitus Phlegetontis ad ignem,
90
Saepe palam reges aliquo pro crimine pelli
De solio regni recludi et carcere sancit,
Multotiens genitos dira pro sorte parentum
Constringit celsa tolli de sede regendi,
Saepe nepotes praecelso de pignore virgae
95
Pro vicio proavi peragit dicione fugari,
Multotiens natos procerum sub caede necari
Pro noxa patrum nimio vexamine mandat,
Saepe duces agit atroci cum morte ligari,
Pro quadam culpa fallacis mentis eorum
100
Nec genitos tangi concedit pondere leti,
Non Deus infandis tribuit sub Sole colonis
Praesidium, vires adeo cum tempore vitae,
Nec rectos homines iniusto turbine torquet.
Sed fortasse doles alta quod sede iubendi
105
In propria patria noscis constare priores
Pravos qui citius cupiunt peiora patrare
Qui praedas et opes rapiunt cum corde superbo,
Qui caros cives laribus dicione repellunt
Et vilem turbam datii cum pondere vexant,
110
Et proceres crebro fragilem et plerumque catervam,
Munera templorum pariter raptare laborant,
Sepe viros spoliant gazis ac agmina plebis,
Agrestes laedunt, laedunt cum fraude clientes,
Bella palam fieri nullo pro crimine currant,
115
Ac tantum augeri venerando culmine cernis
Illos et iustos homines dicione gravari,
Absque magistratu patriae noscisque morari,
Multotiens ipsos laribus subitoque fugari,
Quod tua cum dubio sensu praecordia turbat,
120
Multotiens fieri facinus per corda refigit.
Quod precor ut caveas te ne ambitione coactus
Explores citius patriae fastigia sedis
Vel pompam procerum vel nomen laudis inanis
Vel plures servos et opes et deinde clientes,
125
Quam iusto salvare tuum cum pectore sensum,
Quam dare thesaurum populo clementer egeno,
Ymmo pio servire Deo cum supplice corde,
Sic tua decipiant fallaci tegmine vota
Te nimis et monstrant deleto lumine vero
130
Mendacem callem reprobandum mente fideli.
Nosce, precor, satis ablato velamine falso
Quod Deus est iustus, pariter iustissima reddit
Cunctis ceu gestant ipsorum aetatis in aevo,
Quos quoque felices mundi sub cardine cives
135
Tu fortasse putas miseros magis esse, valeres
Dicere, si sortes horum perpendere posses,
Quod multi sese dubitant de culmine virgae
A sociis nimis et vulgi dicione repelli
Pro variis culpis illorum corde locatis.
140
Et multi satagunt quod amant rea vota potentis
Civis pro causa fungendi pignore sedis,
Quod servi constant, quando cum parte iubendi
Stare putant, ipsam potius calcare fatigant.
Ac alii dementer emunt cum pondere gazae
145
Frena magistratus tremulanti et corde morantur,
Quod reprobari se tantum pro crimine credunt.
Ac alii rapiunt simulatis fraudibus aurum
Celatum patriae populi preciumque laboras,
Quod se puniri saeva dicione pavescunt,
150
Si neque sunt omnes laesi virtute perenni
Dum vivunt, penitus redunt Acherontis ad undas,
Multotiens horum iuvenes de germine nati
Constant de laribus rabido fervore fugati
Sive iugo servili captum est semen eorum,
155
Cur quoque felices illos sub Sole profaris
Quod miseros homines esse ipsos dicere debes?
Cur neque pontifices maculato corde gravatos
Qui vendunt sacras aedes et munera templi
Luxuriis perdunt rutilantis dona tonantis,
160
Pauperibus dignum prohibent donare metallum
Vel vestes et opes renuunt et pocula Bacci,
Esse palam miseros merito perpendere oportet.
Tu varios cleros lato cognoscis in orbe,
Qui stimulo fastus maculati scandala gestant,
165
Omne nephas optant fidei splendore fugato,
Ipsos esse putas rutilo sub Sole beatos.
Percipe quod multi dubitanti corde pavescunt,
Assidue fragili semet cum mente reprendunt,
Ymmo damnatos sese pro crimine noscunt
170
Nec possunt cum animo paulum constare quieto,
Sed plures degunt procerum dicione coacti,
Quicquid amant illi patrant formidine victi,
Sic heroum acri iusso servire laborant,
Non supero, tamen ipsorum cum corde vacillant,
175
Quicquid agant, secum pariter sua pectora vexant.
Et multi Sathanae voto parere focillant,
Ymmo malum cupiunt, adeo cum fraudibus actant,
Sed tamen a Domino flecti sua crimina cernent,
Quando simul calida baratri statione iacebunt.
180
Cur tantum recitas felices esse sub axem
Quos alto regni telluris culmine noscis
Sive magistratus patriae pro sede locari,
Si bene respicies pausato corde putando
Quos fore felices narras esse sub axem
185
Quos quoque fulgenti laudandos dicis in aede
Esse nimis viles homines replicare valebis
Ac tristes socios alma pietate repulsos,
Te fore felicem vere spectare putabis,
Cum variis precibus Christum laudare citabis,
190
Quod neque te inter eos cives sociavit in aevo,
Quod tua cum puro studio praecordia mulce
Ac supero laudes canta cum corde fideli,
Quod si pro patria dominandi frena vetantur
Saepe tibi capias caelesti culmen in aula.