Panfilo Sasso epigrammaton libri 4, 15

Testo base di riferimento: M. Dussin, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1987-88

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


15. in Gallos

Quod tua Baccheis ululatibus aethera complet

      Turba furens, Latium vincere, Galle, putas.

Falleris, armisoni ridet soror inclyta Martis

      Cum Ciconum quatiunt tinnula sistra nurus,

5

Orphea cum Thyas lacerat, cum saevit Agave,

      Cum satyri Bacchum Moenades atque vocant.

Pampineos franget Pallas Saturnia tyrsos

      Et fodiet rigida tympana rauca manu.

Ignivomis violentus equis Mars saevus et ense

10

      Hircanas coget vertere terga feras.

Falce potens feriet Saturnus, Iuppiter ignes

      Mittet a summis tela trisulca polis,

Lemnius in Venerem faciet nova retia saevam

      Se iunxit Bromio quae scelerata tuo.

15

Quo periture ruis? Gelidi pete flumina Rheni,

      Galle miser, fugias: quo periture ruis?

Vt Bacchum et Venerem Saturnus, Iuppiter et Mars

      Et quae sub clypeo Gorgonis ora gerit

Custodes Latii fugient gens dura Quirini,

20

      Sic fugiet populi mollia tela tui.