Niccolò Buonaiuti epistulae 13

Reference basis text: F. Porro, 2023

Editing of the digital edition: F. Porro, 2023


Nicholai Michaelis Bonaiuti Florentini epistola missa ad Rubertum de Rossis incipit

 

Si mea vota tuo starent completa favore

Non essem procul a patria depulsus inepte

Nec mea corda forent tristi maerore gravata

Nec tibi cum tremulo calamo describere pondus

5

Exilii conarer amara voce loquendo.

O clarissime doctor, ovantim fultus amore

Doctrinae fidei, polles ardore sophyae

Phylosophorum et laudando dictamine vatum,

O Ruberte pio Rossorum, sanguine proles

10

Inclita progenies rutilo sub Sole creavit

Te, sibi tu tribuis mirandae laudis honorem.

Percipe si doleo digno maerore coactus

Et mihi cum quadam requiem dulcedine dona,

Da mihi praesidium patiendi pondus amarum,

15

Da rectum callem crudelis tempore sortis,

Pande viam iustam, pulso velamine fraudis,

Quod valeam mulcendo meum sufferre dolorem

Et pariter discam miseram conducere vitam.

Sed rogo quod noscas deleto tegmine causam,

20

Quod nota non cogit neque lis errare per orbem

Me neque iam quoddam facinus pro sanguine fuso

Et neque pro quadam sum prodicione fugatus

Et neque de spoliis vacuavi templa tonantis

Nec fruges nec opes rapui cum turbine belli,

25

De laribus cives numquam fugitare coegi

Nec sacras aedes aliqua statione cremavi.

Me quoque pauperies laqueo constringit in isto,

Quae multos cives patria depellit eadem,

Ista mihi praebet mordaci pondere luctum,

30

Dat semel exilium et varias errare per urbes,

Dat pavidae menti rigidae certamina poenae,

Dat fragili carni totiens vexamen amarum,

Pauper ego careo fulgentis munere gazae,

Sum tremulus simul et multis sociatus ab annis,

35

Cum pauco lucro possum sufferre labores,

Ac tantum impensam positam praebere coartor

Comuni fisco, timeo intus carcere claudi,

Quod magis affecto circum transire vagatu

Per varias urbes, adeo servire colonis

40

Externis quam sub laribus constare ligatum.

Si fortuna mihi vetuit sub cardine Phebi

Lora magistratus patriae vel munus habenae,

Non mihi concives renuerunt ponere molem

Ingentis datii, quando bellare volebant

45

Adversum Papiae dominum qui lora tenebat,

Pisarum vires contra et cum milite vasto

Cinxerunt urbem migrando tempore longo

Ceperunt ipsam famis et pro sorte coactam.

Tunc inopem fore me crebro spectare valebant,

50

Que causam tanto crudeli corde patravit

Nescio, sive illos conceptus strinxit avarus

Qui varios cives violari cogit ab ipsis,

Ponendo datium sibi dempto pondere iusto,

Sic mites homines patriae de sede repellunt

55

Sive fuerunt invidiae caligine tacti,

Sive dolo, dubia meditando mente revolvo,

Vel solitus ritus corrumpit pectus eorum,

Quod tunc me similem variis fecere colonis

Qui laribus patrum pulsi maerore fuerunt.

60

Vt Dantes pius et fictor pulcherrimus ipse

Qui sibi nam tribuit mirandae nomina famae,

Sed tamen infeste mansit refugatus ab ipsa.

Ceu potius Petrarcha fuit dilectus in oris

Externis quam servanda statione parentum,

65

Qui patriae tamen eximium donavit honorem

Cum versu simul et lepido sermone loquendo.

Ceu Bocaccius Ausonias migrando per urbes

Erravit, Latii plerumque per oppida legit,

Qui scripsit metro pariter sine carmine libros,

70

Exhibuit patriae famosum nomen in orbe.

At Coluccius a multis livore prophano,

Delusus fuit et quandoque reprensus ab illis,

Qui decus eximium patriae praepandit et odas

Prebuit ac eius titulum laudavit aperte.

75

Si tali ritu fruitur Florentia mater

Sive suus populus, cur conqueror ordine longo?

Non ego solus ero tali dicione gravatus,

Quod multi mecum simili cum pondere vincti

Constant, in variis adeo regionibus errant,

80

Saepe carent dapibus, fracto cum tegmine sistunt,

Pauperiem cernunt nimium penetralibus horum,

Qui tot moribus et dono pietatis abundant,

Ac tantum illusi resident fervore colonis.

Forsitan et Dominus recte qui corda tuetur

85

Dat nobis tantam poenam pro crimine nostro,

Quod quoddam facinus fragili de mente fugemus

Et meliora petamus cum fervore flagranti,

Ymmo Dei iussum patrando pectore puro

Saepe rogemus eum recte cum supplice voto.

90

Ergo parum patriam nos inculpare deceret

Et varios cives nobis qui damna dederunt,

Qui causam exilii nostri fecere latenter

Sive palam quodam pravo livore coacti.

Hoc tamen agnosco meditans in corde labanti,

95

Quod patriae tribuit Pisas in turbine sortis,

Exilio vinxit me cinctum tempore longo,

Me tenuit porro privato carcere clausum,

Tunc ibi composui tribus in labentibus annis

Cum calamo texens plus quam octo milia metra,

100

Sed postquam servorum condicione locatus

Correxi vastam partem ferventer eorum,

Quod forsan fore me datii dicione gravatum

Non iuste doleo, aut mordaci sorte ligatum.

Sed maeror potius valde praecordia torquet,

105

Quod captus mansi saeve praedone rapaci,

De spoliis vacuus, quando rex cepit et urbem,

Quod mea carmina tunc mecum incorrepta fuerunt

Rapta, simul plures rapti cum turbine libri,

Quod miser absque cibo confracto tegmine resto,

110

Cum modico lucro cano depressus ab aevo,

Pro patria cuius datii sum pondere vinctus

Exilio respexi me tirone gravatum,

Heu mihi si doleo paucum est mirabile dictum

Postquam quod fuit ampullose praeda falangis

115

Ipse meus labor a defesso pectore gestus.

Ergo Ihesum rogito sancta de virgine natum

Quod mihi det fragili constantem corde vigorem,

Quod valeam recte labenti tempore vitam

Ducere, post mortem tribuat solamen Olimpi.

120

Sed precor ut miti nostram cum pectore poenam

Cernas et sibi tranquillam donare medelam

Cum calamo scribens lepido sermone labores,

Si iuste doleo nostris et parcere dictis,

Quod placeat tibi ne quaeras damnare querelam,

125

Si prave loquor, ergo gastigare fatiges

Me calido studio digna gravitatis et arte.