Panfilo Sasso epigrammaton libri 4, 1

Testo base di riferimento: M. Dussin, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1987-88

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


1. Ioanni Matheo Averoldo

Quod munus mihi liberalis amplum

Quondam pectore candido dedisti,

Cum laetus petii superba, caelsa

Clarae moenia Brixiae, Maroni

5

Me caenas veluti suo beatas,

Gangis divitias, ebur, smaragdos,

Aurum, coccina purpuraque tinctas

Vestes sanguinea, tibi libellum

Dono mittimus hunc, sales iocosque

10

Quos sumas precor et legas sereno

Vultu, nec tumidus mihi canenti

Dicas: "Redde vices: damus lapillos,

Argentum tibi, verba tu remittis".

Haec, haec sunt animi beata dona,

15

Haec post funera, post rogi favillas

Longi saecula largiuntur aevi.

Quanto dignior est cadente vita,

Quae spernit necis improbas sagittas,

Tanto dignius est bonis protervae

20

Sortis quod faciunt opus poetae.