Michele Marullo neniarum liber, 3

3. de morte Ioannis Medicis

At nos senectae praesidium gravis

(Proh sortem iniquam!) et Pieridum chori,

Condigna sperabamus in te

Praemia tot studiis reposta:

5

Nam quis te adempto iam locus artibus?

Quae spes amico est? Occidis, occidis,

Hortator exemplumque laudum,

Ante diem mihi, Iane, raptus.

Quamvis ruinis obstrepo publicis

10

Privata lugens, qualiter Insuber

Cultor paterni damna agelli,

Tecta Pado rapiente et urbes:

Nam nec cadentis Graecia Achillei

Sic fracta letho est nec cito tam suum

15

Desideravit Iulianum

Roma, fero minitante Partho,

Qualis minaces pertulit impetus

Orbata tanto praeside Tuscia,

Confessa nunc demum quid esses,

20

Invidiam superante laude.

Nam quis iuventam ploret amabilem

Condigne et ipso tempore egentibus,

In nulla non momenta opesque,

Divitias studiumque promptum?

25

Nunc illa duri mens subit exili

Invicta damnis, nunc reditus pii

Iraeque condonatae amori

Et patriae meritis benignae,

Nunc cura patri provida publici

30

Furorque plebis saepe domestica

Lenitus impensa famesque,

Alpe vias dare vi coacta.

Ergo senatus delitias suas,

Spem vulgus, artes praesidia uniter

35

Amissa plorantes in uno,

Perpetuant sine fine questus,

Multique, laudes dum memorant tuas,

"At nos deorum scilicet" inquiunt

"Curae futuri, quisquis ista

40

Imperio moderatur unus!"

Simulque obortis fletibus arduos

Tulere vultus ad fera sydera,

Coelumque Fortunamque questi

Et pretium meritis negatum.

45

Nam quid relicti te sine lacrimas

Fratris, quid orbam praesidio domum

Dicam, nec aspectus heriles

Adveniens subituram in aevum?

Felix, decennis Petre, puertiae,

50

Tot damna non dum qui tua concipis,

Nec quid sit amissum per annos

Scire potes patruo cadente,

Implumis olim qualis acredula

Ignara matris, quam calamo ferox

55

Auceps prehensam febrienti

Forte dapem dedit esse nato.

Nos terque et ultra, nos miseri ingeni

Sensusque, quis (heu!) vivere nec licet,

Amice, iam tecum nec ultra

60

Esse libet sine te relictis,

Sed, longa vitae tempora inutilis

Querendo, noctes carpimur et dies,

Post ista securi deorum

Invidiae Nemesisque acerbae.