Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 52b

52b.

Hic ortus, PRATVM sive campus, rex, tibi gratum

Dat solamen: habe, quia votum fert sine tabe.

Virginei flores optant tibi semper honores:

Hoc est floretum redolensque coloreque letum.