Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 52a

52a.

O Deus inmense bonitatis, dextra salutis,

Et nimis extense pietatis labe solutis,

Qui confers votum plenum, da cernere pacem

Quam petimus, votum fac nobis teque meracem;

5

Da regique viam faciendi iusta petita,

Da Siculis variam mentem que, sorte perita,

Nesciat armari, nisi si docet ut revocati:

Tunc placet ornari qui sunt tecum renovati.

Quam tibi nature speciem dat rexque figure

10

Ortus pratensis, fidei durabilis ensis,

Significat PRATVM tibi nunc servire paratum,

Vt se concessit semper, nec mente recessit.

Pasce novis oculos, rex, floribus atque sapor

Vt pascas populos, famis acri flante calore.