Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 51

51.

Cetus virtutum, quia te laudabile scutum

Esse suum reputant, te, rex, de more salutant.

Quod tua persona septem carismata dona

Percipiat, gliscunt, noviter tua nam bona discunt,

5

Docta quidem, facta, multa pietate peracta,

Sicut novisti, vel noscere iam potuisti.

Et nuper mores, quos predixere sorores,

Monstrarunt. Roma conculcat dulcia poma

Pacis et involvit discrimine seque resolvit.

10

Dedecus informe! Quia negligit optima norme,

Iussa Dei primum, cupiens plus carpere limum

Quam loca virtutis, pacis proprieque salutis.

Concordes, dites set erant modo lite Quirites.

Eris egent sensus et egent ope (noscito) census.

15

Auxiliare, precor, Romanos. Turbinis equor

Non patietur onus: tu, dogmata discere pronus

Diva, cito propera, quia res petit ipsa severa.

Sic rogo pulsata commissis atque rogata;

Sic ego pro rore, pro maiestatis honore

20

Divine, posco, comune bonum quia nosco.

Vrbs caput est orbis, cuius sunt languida morbis

Membra soli peius. Languor mordax eget eius

Frenis rectorum: tunc plena salus erit horum.

Ergo rogant regem te, qui scis ponere legem,

25

Vt transgressores redeant, fiant meliores

Lege boni, docti non subdant pectora nocti,

Accellerare viam matrem poscendo Mariam,

Vt sedare queas ytalas quascunque plateas,

Vrbes et terras, omnes extinguere guerras.

30

Tunc caput, ut sanum, sanabit quodque profanum.