Epistola Nicolai Michaelis Bonaiuti Florentini missa ad Ranerim de Adimaris incipit
Si mea non essent animo narrata fideli
Verba tibi, clausis labiis, sine voce ligarem
Linguam ne tua cum quodam praecordia dictu
Turbarent, rigidis motis sermonibus eius.
5
O Raneris, qui stas nostro dilectus amore,
Cui proles Adimaris caro nomine nota
Praebuit eximio cretum de semine patrem,
Sed quia cum fido medio mea pectora cogit
Nexus amicitiae variis rationibus actus,
10
Cum calido studio crebro tua vota reprendo,
Vt gliscas potius carae probitatis honorem,
Non odio motus sum nec livore superbo,
Sed citius refero tamquam perfectus amicus,
Quod forsan tibi cum rigido sermone videtur
15
Praefari, sicut paulo tua verba loquntur.
Tu replicas nimis ut dubitanti pectore tecum
Miraris quod saepe mea cum voce momordi
Te coram sociis adeo penetralibus aedis,
Ac tantum assidue pariter servire laboro,
20
Saepe palam tibi praebens cum fervore favorem,
Semper amando satis celsum te augere sub axem.
Quod tibi constringor scribens praepandere quantum
Sensus amicitiae stolide praecordia ducit,
Qualiter inflammat iustorum corda virorum,
25
Ceu recte peragit sincero cuncta tenore,
Quam digne fruitur cara probitatis habena
Vel viciorum quam vano velamine sistit.
Si quoque flagitii tectus caligine constat,
Scandala constituit, patrat cum turbine rixas
30
Luxurias et amat corrupto more modesto,
Turpiter insidias agitat, cum mente dolosa
Dedecus affectat socii plerumque referre
Vel comitum vastam quaerit sub Sole ruinam,
Pondus avaritiae claudi penetralibus optat,
35
Omne nephas staurat, depulso tegmine iusto,
Quod semper nimis est puro damnatus amore.
Si neque delendus rectis sermonibus esset
Debemus merito rabidos laudare tirannos
Qui quaerunt gladios populi madidare cruore,
40
Qui rigide spoliant latas de civibus urbes,
Qui vestes et opes templi raptare fatigant
Ac illos sibi qui donant fervore vigorem,
Quod faciant cum animo praesto scelerata prophano.
Cum sensu decet ergo glorificare patenter
45
Pontifices crebro veneranda sede locatos
Qui nimis in luxu dispergunt munera sacra,
Papatus miros tribuunt dementer honores
Infandis cleris fulvi pro mole metalli,
Presbiteros iustos pravo fervore repellunt,
50
Dant seriem templorum cum dicione propinquis
Et pallas et opes, adeo cum frugibus agros,
Pauperibus nolunt quicquid donare sacelli,
Derenuunt segetes, prohibent pro frigore vestes
Ac omnes sibi qui gaudent praebere favorem,
55
Quod semel ecclesiae requiem violare laborent,
Cum variis mediis crebro iactare deceret.
Et debemus latrones laudare rapaces
Et simul armigeros crudeli pectore fultos,
Magnates etiam simili livore coactos,
60
Qui raptant hominum collectis viribus aurum,
De spoliis vacuant cives vehementer et urbes,
Agrestes cruciant diffuso sanguine multo,
Templa Dei spoliant sacras dementer et aedes,
Ecclesiae sanctae seriem cum milite laedunt,
65
Ymmo Ihesu servos crebro vexare fatigant
Ac illos qui presidium praestare peroptant
Templo, ni satagunt scelerato corde prophanum
Flagitium detestandum sub Sole colonis,
Ni turbant dignum carae virtutis honorem.
70
Si conceptus amicitiae probitate locatus
Est, bona vestigat semper fervore fideli
Et mores amat et verae pietatis habenas,
Diligat aeternum regem cum pectore mundo,
Luxurias odio spectat vel furta Dyones,
75
Omne malum prohibet, prohibet pondusque superbum,
Scandala confundit, pariter velamina fraudis,
Insidias Sathanae semper damnare coercet.
Ergo trucem socium siquis laudare laborat
Non amat ipsius venerandae nomina famae,
80
Non eius requiem quaerit cum munere pacis,
At potius gliscit facinus livore nefando
Fallaces ritus adeo quam damna ruinae.
Siquis homo placet infando plerumque sodali,
Nec sua cum digno studio delicta reprendit
85
Non eius cupit in sincero corde vigore,
Nec parere Deo, puro cum pectore gliscit,
At magis affectat polluto crimina sensu
Et vanos mores, dempto probitatis amore.
Siquis ait servire diu clementer amico
90
Nec sibi perfectam seriem praepandere curat,
Turpiter offendit, potius sua damna peroptat,
Insidias tendit simulans cum tegmine ficto,
Quod sibi rimatur miserae tormenta ruinae
Praeberi coram solita statione parentum.
95
Ergo vides sicut quisquis parere citabat
Sardanapallo qui Caldeae lora movebat
In viciis adeo praesertim corde nefando,
Non eius sceptri carum solamen amabat
Stare satis coram vastis legionibus orbis,
100
Non recte virgam dominandi sede parabat
Vndique cum puro medio firmare libenter
Et nec amicitiae dignam servabat habenam,
Sed potius tectas ficto velamine fraudes
Optabat fingendo palam servire tiranno,
105
Quod princeps ruit et misere descendit ad umbras.
Et siquis caluit rabiem placare Neronis
Dans sibi subsidium quoddam cum mente flagranti
In viciis eius motis livore furoris,
Non iuste sua gaudebat constare iubendi
110
Frena trhono nec amabat pulchrae pignora virgae
In solio Romae salvari tempore longo,
Ymmo sibi praeberi intus vexamen amarum
Staurabat, fando ficta caligine mentis,
Nec sibi cum recto studio pia dicta ferebat,
115
Quod postquam cecidit pulsus dicione Quiritum.
Quando Mediolani Maffeus sede manebat
Et nudas circum crebro remeare puellas
Cum variis ludis mandans agitare citabat,
Luxurias adeo vano fervore patrabat,
120
Si comites sibi collecti et quandoque clientes
Vera pio moti dixissent pectore verba
Non miseram caedem stimulo captasset atroci
Nec luxum simul et prave lasciva Dyones
Turpiter optasset polluto corde coactus,
125
Quod fuit extinctus fratrum cum fraude latenter .
Si fidi socii Manfredi vera loquti
Essent, quando nephas eius manare videbant,
Non veterem patrem rabide mississet ad urnam,
Quando thoro regali pro fervore iacebat
130
Nec valido fratri virus donasset amarum
Pro causa lati capiendi culmina regni,
Non in papatum Romae sua tela parasset
Fortiter optando laedi solamina papae
Nec merito Karoli dira legione fuisset,
135
In rigido bello devictus sanguine fuso.
Quando laudanda pastor statione iubebat
Ecclesiae sanctae dictus pro voce Iohannes,
Luxurias agitabat, cum livore prophano,
Templorum gazas viciis praebebat ineptis
140
Et servos fidei maculabat corde protervo,
Si sibi coniuncti dixissent ordine recto
Vera palam turpi depulso tegmine fraudis
Non princeps Octo Germano semine cretus
De propria patria venisset milite vasto
145
Fultus nec penitus sacra de sede tulisset
Ipsum clerorum digno sermone vocatus.
Ergo consilium simulatis vocibus horum
Qui sibi reddebant, adeo velamine ficto,
Non firmam solii seriem clementer amabat
150
Nec requiem procerum et minime solamina pacis.
Lumen amicitiae nullum sub mente locabant,
Tunc illi pandendo suas cum dictibus odas,
Ymmo magis tamquam praefulti fraudibus hostes
Ipsorum cupiebant de statione ruinam
155
Vel rigidas poenas illorum corde recludi,
Sive nimis pro se quendam captare vigorem
Vel pondus gazae aut fallaci laudis honorem,
Quod reprobandi sunt firmis rationibus omnes.
Quisque pio sensu debet laudare parentem,
160
Dedecus ipsius prudenti et mente vetare,
Et servare diu patriae constanter habenam
Nec non et sibi subsidium donare frequenter.
Si tibi saepe nocet quodam livore noverca
Vel tua cum stimulo praesertim damna requirit,
165
Insidias agitat ficto cum tegmine fraudis,
Adversum te vel crebro reprobanda profatur,
Verba nimis stulte simulando scandala miscet,
Non decet ipsius vicium recitare patenter,
Coram collecto vulgo vel pectore plebis,
170
Quod nimis offuscat proprii genitoris habenam,
Nec patriae decus infesto turbare vigore
Debes si tibi non praebet cum parte iubendi
Frena vel arbitrium faciendi damna colonis,
Quod sibi praesidium donare libenter oportet,
175
In rigido bello captis fulgentibus armis,
Et dare divitias et adeo cum frugibus escam.
Si tua cum verbis ergo praecordia laedo,
Sicut amicus amo carum spectare tenorem
Saepe tuae mentis sensum et radiare sub astra.
180
Tu vere noscis fragili de corde remoto
Fallaci dubio quod praesto pignora vitae
Sub laqueo leti puro fervore ligarem
Pro te saeclorum praesertim qualibet hora,
Cum iusto medio tamen et virtutis habena,
185
Quicquid amo fieri certe cum pectore mundo
Pro memet semper patrando in quolibet actu,
Pro temet simul ardenti fervore requiro,
Qualiter assidue debet perfectus amicus,
Si mihi presidii potius rimarer habenam
190
Vel decus aut quandam seriem statione iubendi,
Quam tibi cum iusto medio reprendere nostrum
Conceptum licet et digno sermone gravari.
Non decet in celso solio servire sodali,
Cum rigide iacet in misera ditione ligatus,
195
Tunc contemnere vel pressum languoribus ipsum.
Non decet in viciis crebro laudare prophanis
Solicite socium, ficta caligine mentis,
Pro causa capiendi quoddam munus ab illo,
Post dementer eum pravis deludere dictis,
200
Quando manet percussus paupertatis in aede.
Sed decet extemplo cari ferventer amici
Vanum flagitium dignis reprendere verbis,
Quando suae vitae felici culmine degit,
Ne stultae satagat contra probitatis habenas,
205
Cum iacet in caeno pulsus de pignore celso
Nam sibi subsidium donare libenter oportet.