Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 50

50.

"Si contra cunctas virtutes summere verba

Auderem, digne reputarer voce superba

Et vanum nomen: ego mensa Modestia ferrem,

Precipue quando propriis in legibus errem":

5

Ipsa modis planis et verbis dulcibus inquit,

Nam sua, quod superest, equa sub mente relinquit:

"Rex moderate, pudet me dudum sic siluisse,

Et resipisco dolens merorem tam tenuisse

Occultum vulnus, qui semper pectore claudit.

10

Nunquam sanandi virtutem nescius audit.

Ve micchi, que tacui! Credunt (loquor hec vicis Vrbis)

Divitiis plenam quondam velut et fore turbis.

Ambobus caret illa: caret civilis amoris

Et caret auxilii, languoris plena, doloris

15

Dives, et anxietas torquet sua viscera seva;

Hanc sibi deposuit mater miserabilis Eva

In se marcescit. Genuit quos libera dites,

Degeneres facti truce servitute Quirites,

Vndantes odiis, sua lumina nec retinere

20

Nec revocare sciunt discordes, sic nec habere.

Rex, rogo clementer regalem, rex, reverenter,

Rex pie, virtutem; res publica namque dolenter

Exposcit ne plus sileam clamore citando

Teque precer verbis et fletibus, ac ululando

25

Me stimulans; precor ergo tuam reverendo benignam

Et maiestatem mundi diademate dignam,

Ne tardes: mora longa fuit succurrere febri

Que iam conatur contundere claustra cerebri.

Si frenesis veniet, Borree demissa furore,

30

Proderit haud modicum medicina retenta cruore

Corrupto lesis admisso turbine venis,

Ac adita leti nacto terrore Micenis".

Tota caterva suas virtutum, mox aliarum,

Commisit narrare vices vocumque suarum

35

Doctis consiliis rationis, cuius honorem

Retulit inclinans Devotio propter amorem

Vocis. In hac forma breviter sic vota locuta

Est cum voce pia, patula non nube voluta:

"O cui debetur, rex, iam monarchia mundi

40

Et decus imperii, cuius fons margine fundi

Manat consilii, pietatis, laudis honeste,

Iudicio recto prudentum respice teste

Me famulam, precor, ore tuam cordisque vigore;

Nam conmissa loquor presenti verba tenore".