Michele Marullo hymni naturales 3, 1

1. Soli

Quis novus hic animis furor incidit? unde repente

Mens fremit horrentique sonant praecordia motu?

Quis tantus quatit ossa tremor? Procul este, profani,

Este! movent imis delubra excussa cavernis

5

Adventante deo et mons circum immane remugit:

Scilicet antiquas tanto post tempore sedes

Dignatur tamen atque situ marcentia longo

Antra subit consueta, deum confessus, Apollo,

Inspiratque graves animos et pectore magnum

10

Saevit, agens oestro, furiataque corda fatigat

Bacchantum rabie atque agitatu mentis anhelo.

Iam mihi, discussa mortali pectore nube,

Parcarum reseratur opus; iam panditur ingens

Annorum series et longum interprete cassa

15

Certatim tenebris quaerunt erumpere fata,

Angustumque premunt pariter tot saecula pectus;

Iam mutat vigor atque hominem desuevimus aegrum,

Admissi supera depascere lumina luce,

Praesentesque deos propius ipsumque tuemur,

20

Solus inexhausta qui lampade cuncta gubernat,

Sol pater (unde etiam Solem dixere priores),

Et patria longe moderatur imagine mundum,

Idem rex hominum atque deum, pater omnibus idem,

Candida quem Thia, ut perhibent, Hyperione magno

25

Conceptum rapidas Acheloi fudit ad undas,

Ingentem ingenti et radiantem luce paterna.

Nam, cum coelicolis Hyperion cognitus unis

Degeret, humanis contingi captibus exsors,

Qui nisi de bruto nequeunt capere augmina sensu,

30

Et tamen ignotus nollet per saecla latere,

Auricomum genitor foecundo lumine Solem

Edidit effigiemque sui formavit ad ipsam,

Per quem sublimes possimus tollere mentes

Metirique animo et conferre incognita notis,

35

Vtpote naturae tantum qui visilis anteit

Omnia, quam divos inter pater emicat omnis

Infra seque premit magnorum saecla deorum;

Neve loco terras non conveniente vaporet,

In media medium mundi regione locatum,

40

Vmbrarum iussit, iussit confinia habere

Lucis et ignitos hac exercere iugales,

Vnde queat propius tenebrosa accendere flammis

Et dare vicinum germanae lumen opacae:

Hunc dextra laevaque Anni Mensesque Diesque

45

Circumstant nutusque observant Tempora heriles.

Ipse gravis quatiens gemmarum pondere habenas,

Ingreditur superis curru spectabilis aureo,

Qua patet obliquum medium via secta per orbem,

Certa premens certus vestigia: cedit eunti

50

Continuo flectitque loco turba obvia divum,

Regales propius veriti contingere gressus,

Munificus licet immensi partitur honores

Inque ipsos mundi moderamina dividit ultro,

Commodus imperium multis tenuisse secundis,

55

Non tamen ut summae rerum invigilare suetus

Naturae partem totius negligat ullam:

Nam sublima inferna salutifer omnia flammis

Ipse suis lustrat lustrataque servat et auget,

Complexus terram atque auras coelumque profundum

60

Et quae mortales maria appellare solemus;

Permixtusque tamen rebus contagia nulla

Accipit et cunctis visus dumtaxat inhaeret.

Hinc et Sidonii, stellis genus acre tuendis,

Fecerunt capti vicino errore ruinas

65

Luciferumque omni privarunt corpore fontem,

Esse rati purae nimirum et simplicis actum

Mentis de propria mittentis lumina sede,

Ipsa etiam lux quandoquidem sit corpore cassa:

Nec vero, in morem rapidi cum fluminis acta

70

Omnia, materia faciente cupidine rerum,

Crescendoque fluant totiens crescantque fluendo,

Aut alio donante novas potuere sub auras

Surgere et aetatis contingere lumina laeta

Aut offecta mali volvendis mensibus anni

75

Rursus in antiquam posito squallore iuventam

Luxuriare novasque iterum sibi sumere vires,

Cum primum tepidi sub tempora verna Favoni

Aura suum terris genitalem exuscitat auctum

Adventuque dei gemmantia prata colorat.

80

At pecudum genus omne viget, genus omne virorum,

Perculsi teneras anni dulcedine mentes,

Concurruntque obnixi inter se frontibus hedi

Et nova lascivo persultant pabula motu,

Nec liquidum tremulis concentibus aera cessant

85

Mulcere et laetum volucres Paeana sonare,

Contectae nemorum viridantibus undique ramis

(Et cum mane novo terras Sol exit Eoo

Visurus thalamo et cum seros vespere currus

Solvit et oceano viduas commendat habenas),

90

Donec in humentes spatiis declivibus Austros

Paulatim flexo secum trahat omnia gyro

Detque locum letho et rursum regna altera mundi

Atque alio terras longe beet orbe repostas,

Natura prohibente moras rerumque suaque.

95

Nam neque res, alia non deficiente vicissim,

Vlla potest dulces invisere luminis auras

Crescendoque aevum capere atque assumere vires,

Et vita coram (quid enim nisi vivida rerum

Vita satorque animarum aeternus Sol pater et fons?)

100

Esse locum siquis letho putat, avius errat

Naturae procul a vera ratione vagatus.

Ergo, corporibus ne tandem exhausta creandis

Sylva cadat naturae aut Sol pater omnibus idem

Occupet in parti totis bona debita terris,

105

Alterno temone, cavi modo brachia Cancri

Ignit et aestivam rectus ferit inde Syenen,

Nunc pressum Aegocerota, gelu regna horrida longo

Saturni visit senis ignavaque pruina

Pigros exhortatur equos et verbere saevit.

110

Interea medius magnum permensus Olympum,

In coetum vocat atque imis annexa suprema

Componit docilis blandi dulcedine plectri

Diversasque uno partis tamen intertextu

Vnit ab unius genitoris imagine magni;

115

Et toto pater exercet commertia mundo,

Non tantum gravitate carentia pondere pressis

Aut sicca innectens humore fluentibus aut quae

Igne calent multo glacie torpentibus acri,

Verum etiam mortalibus aeterna atque caducis,

120

Omnia, qua patet immensi plaga lucida regni,

Complexus stabili per mutua vincla catena,

Vnde parens Natura et amica daedala lite

Semina, de pulchro revocato imitamine coelo,

Tot facies volucrum varias, tot saecla ferarum

125

Concipiunt, tot marmoreo monstra humida ponto,

Diffusasque beant cornu praedivite terras.

Nam mentis vim divinam mortalibus aegris

Quis non aetherio de Sole intelligat esse,

Nunc quoque terrena videat cum mole gravatos

130

Mutari tamen ad mutati lumina Solis

Et pariter motusque omnis speciesque novare

Ad nutum patris et variari tempus in omne?

Ille genus vivat mortale, ille omnia sancta

Luce replet, visumque oculis rebusque colorem

135

Sufficiens, ligat ille benigna quaeque catena

Atque modis unit late bonus omnia miris,

Ille vices variatque annorum et gentibus aegris

Tempora metitur simul idem atque explicat idem

Fatorum seriem et non exorabile pensum,

140

Lucida perlapsus coeli duodena per astra,

Permutatque vices et amaris prospera miscet,

Nunc felix mihi, nunc alii; neque enim bona semper

Publica privatas possunt admittere curas

Et quid quisque sibi prudens fugiatve petatve,

145

Sed, qua sancta trahunt divinae commoda summae,

Ipse artes, ipse ingenium censusque viritim

Partitur variatque modis: nunc infima rerum

Tollere humo populique potens imponere habenis

Detractos opera atque alieni pondere aratri,

150

Nunc solio insignes patrio sceptrisque beatos

Deturbare loco et praesens damnare ruinae;

Aut alacres raptare in bella virilia Martis

Et studio immani fusi exercere cruoris,

Aut caeci desideriis infamibus auri

155

Incoquere; hos animi exigui et rationis inanes

Desidia miseroque agitare cupidine rerum,

Hos cantu mulcere levi et suspendere hiantes

Solis ad armenta atque inclusos utribus Euros

Infamesque dapes sociorum Ithacensis Vlyxei;

160

Saepe animis inflare tumentibus aspera corda

Vicinoque ciere duello et pascere praeda

Nec leges nec dignatos communia iura,

Saepe modo ventri pecudum dare nequitiaeque

Et damnare leves stactae bene olentibus auris;

165

Aut inopes, regno extorres, formidine lethi,

Heu, miseros variis tamen exagitare latebris,

Bithynamque fidem et Ponti male tuta quaerentes

Hospitia (usque adeo paucis mors optima rerum

Intellecta atque illudit vitae improba Syren!),

170

Aut cocco rapere immodico pictaeque nitore

Vestis honorati praestantes corporis auctu,

Sed nimios tamen et plebis formidine laetos;

Interdum sine more, sine ordine mittere quosdam

In scelus omne, novas laetantes nectere clades

175

Cladibus insanaque hominum incrudescere caede

Et praedas vectare et saevis tradere flammis

Omnia nec gnaros sociis nec parcere amicis,

Interdum facilesque animi morumque benignos

Clarare et trutina pendentes omnia iusta,

180

Et quibus indignum tenui insultare clienti

Et perferre malis turbantes quaeque rapinis;

Nunc alios premere indecores nec nomine multo

Nec dignos fama et tamen intra tecta timendos,

Et quorum imperiosa domi fortuna paternae,

185

Quique sibi plaudant nimio plus et sua tantum

Mirati nil praeterea admittantve probentve,

Ignari prorsus parere et cedere cuiquam,

Nunc alios foedare libidine turpiter actos,

Non patriae natosve parentibus atque propinquis,

190

Non sociis, non ipsa vocatae in foedera lecti,

Spectaclis potius sed inanibus et male frugi

Pigritiae tantumque mero indulgere paratos

Atque ioco et vacuos captantes undique risus.

Iam quotiens aut regifico de culmine coeli

195

Vagitusque hausit primos et inertia membra

Fusa solo domina excepit miseratus ab arce

Aut roseo iam tum exoriens prospexit ab ortu

Aureus et primo nascentem afflavit Eoo,

Ipse manu laeta deductum ad limina regum

200

Hortaturque animisque replet, ipse excitat acri

Spe dubiumque etiam rerum incertumque futuri

Insinuatque aulae atque inter regesque ducesque

Versantem nunc divitiis attollit opimis,

Nunc ultro fascesque fluunt dominaeque secures

205

Purpuraque ac missum externis de finibus aurum

Vndantesque clientelae et fastigia rerum

Spem supra votumque animi; quin aspera saepe

Signa virum, saepe innumerae stupuere catervae

Ductantem rigidos insana in bella maniplos,

210

Praesertim adverso Atlantis si littore fulsit

Iuppiter et, summum coeli Mavorte tenente,

Ipsa quoque angello quovis arrisit ab uno

Luna vaporifera radiorum lampade plena.

Nam neque tum fluvii obiecti nec barbara claustra

215

Armatum tenuere audacisve agmina Pori:

Qua via nulla, ruit praeceps et fulminis instar

Victor ad extremum ferro metit obvia Gangen,

Vnus homo terris natus dare iura subactis.

At frustra ingentes iras, frustra aspra potentum

220

Declines odia, infelix, generique tibique,

Et tantum aerumnae prima damnatus ab hora,

Herculeo quotiens pronus mare vespere sero

Natalem infecit, dum iam iuga solvere prima

Nocte parat fessus caecis subeuntibus umbris,

225

Sudoremque viae puro lavit aequoris amne,

Suspensus cura fumantum totus equorum:

Tunc animi vitia exundant ingentia iniqui

Multiplicesque doli, tunc felle madentia corda

Pallentesque artus aegroque in corpore febris

230

Assidua et subitae fortunae exempla ruinae:

Omnia quae ut rapidi tamen inclementia Martis

Saturnique auget tardum iubar (utpote uterque)

Infandisque hominum vitiis laetique ruina),

Avertit Venus et sancti Iovis aureus ardor

235

Lunaque partiliter positu radiata benigno;

Nec tantum avertunt, verum et praedivite fama

Nobilitant censuque beant et fascibus auctos.

Ipse gravis tantumque aspectu optandus amico,

Si tamen ex imo depressae cardine terrae

240

Viderit hoc coelum tunc primum haurire parantem,

Ne tibi rem tenuem, ne primae incommoda vitae

Suspira, puer, et meritis quod gratia nullis

Respondet quaesita: aderit sors laetior olim,

Cum te compositum iam tandem cana senectus

245

Excipiet sortisque hylarem votique potentem

Longaque pensantem fortunae vulnera laetis;

Interea damna atque aetatis mille labores

Disce aequis perferre animis nec acerba parentis

Fata nec effusi iacturam horresce peculi,

250

Aut contra magnum impatiens contendere Solem

Perge, animosi Euri quem horrent et signa sequuntur

Sudumque pluviaeque et grandinis impetus acer,

Neu spera thure et multa prece flectere posse

Ferrea constanter servantem pensa Sororum,

255

Quamvis immeritos supremo tempore casus

Graiorumque animo miserans modo tristia fata,

Avertit terris oculos confessaque luctum

Signa dedit moesta tenebrarum nocte volutus,

Tantum oculis scelus indignatus cernere rectis.

260

Ergo non pietas illos, non inclyta facta

Virtutesque artesque et coelo cura vagata

Texerunt: cessere malis tot moenia flammis

Versa solo, tot coelicolum templa aurea divum,

Gensque virum terris et ponto nata tenendo

265

Proiecti misere foedas pavere volucres.

Et dubitem sancti in terris nihil esse fateri?

Ipsi, quos patriae excidio sors ultima rerum

Subduxit, tumulis proavorum avellimur, heheu,

Fortuna graviore et toto spargimur orbe,

270

Humanae exemplum vitae sortisque futuri.

Quod si non regisque mei natique benigna

Cura sit, ipsa ruat divinae gratia linguae,

Ipsae artes tantoque virum sacrata labore

Nomina Lethaeis abeant immersa lacunis.

275

Illi relliquias monumentaque sancta Pelasgum

Colligere et saevis certant subducere fatis

Tantorum saltem decus ingeniumque virorum

Scriptaque divinas animi testantia curas,

Mortales supra captus mentemque caducam.

280

Praesidium soboli certum quandoque renatae,

Sol pater, et siquis misero deus aethere in alto est

Praeterea, nec cuncta carent mea pondere vota,

Hos saltem cinerum patriae excidiique misertos

Felices iuvenemque suis servate patremque

285

Sedibus, immunes odii indecorumque laborum

Fortunae: at siquid gravius, pater, imminet, in nos

Vertite nec vita dignos nec luminis aura!