Michele Marullo hymni naturales 2, 7

7. Veneri

Iam sat huc illuc, Erato, vagata,

Arte concussas moderante habenas,

Dum per et tractus et inane Olympi

Curris apertum,

5

Flecte vocales, agedum, quadrigas,

Sancta qua vocat genitrix Amorum;

Flecte: quis neget genitrici Amorum

Carmina danda?

Nunc et auratos bene pone crines,

10

Tortulum myrto cohibente cirrum,

Nunc et Eois opibus gravatas

Indue vestes,

Qualis exortu serieque prima

Diceris rerum Veneris parentis

15

Donaque et largas cecinisse blando

Pectine laudes.

Ante nec terrae facies inerti

Nec suus stellis honor et sine ullis

Aura torpebat zephyris, sine ullis

20

Piscibus unda:

Prima de patris gremio Cythere

Caeca Naturae miserata membra,

Solvit antiquam minimum pigendo

Foedere litem.

25

Illa supremis spatiis removit

Lucidum hunc ignem mediasque terras

Arte suspendit pelagusque molles

Inter et auras:

Tunc et immenso micuere primum

30

Signa tot coelo et sua flamina aer

Cepit, admirans volucrum proterva

Proelia fratrum;

Tunc repentinis freta visa monstris

Fervere et nova facie novoque

35

Flore diffusos aperire tellus

Daedala vultus.

Iam greges passim varios boumque ar-

Menta, iam pictas volucres ferasque

Surgere emotis erat hic et illic

40

Cernere glebis;

At virum, quamvis etiam labante

Aegra plebs genu, meditari et urbes

Tectaque et iam tum sociorum amicos

Iungere coetus.

45

Quos ferox inter medios Cupido

Acer it, fratrum comitante turba,

Callidus quondam petiisse certa

Quenque sagitta,

Seu libet magnae genitricis alta

50

Templa semota peragrare cura,

Seu procellosae per aperta vitae

Flectere gressum,

Sive, mutato iaculis veneno,

Mutuis tactos penitus favillis

55

Carpere et gentis breve ver parata

Prole novare.

Ipsa lascivo Venus alma partu

Laeta, nunc iunctis vehitur columbis,

Eriosque altos et opima Cypri

60

Templa revisens

(Ridet et tellus veniente diva

Carpathi et rident freta, nec sereno

Sibilat coelo nisi blandientis

Aura Favoni);

65

Nunc, novis sanctum caput impedita

Floribus, plausasque levis choreas

Ducit et passim violis scatentem

Ter pede nudo

Concutit terram: sequitur Iuventa

70

Fervidum spirans, sequitur Voluptas

Prodiga et zonis Charitum renidens

Turba solutis.

Spectat occulto latitans roseto

Mars pater simulque cupit videri

75

Et timet, simul velut igne cera ex-

Vdat abitque.

Nunc ubi currus, ubi amica quondam

Hasta? quid tecum, bone dux, roseto?

Nempe iam sordent galeae aptiorque

80

Crinibus herba est.

Illa tormentisque deique amore

Pulchrior, quam dissimulat videre,

Hoc mage occulta placuisse quaerit,

Callida, ab arte:

85

Et modo suras teretes reducta

Veste, dum saltat, studiosa nudat,

Et modo pectus retegit statimque

Claudit eburneum.

Sed, Venus regina, Iovis propago

90

Aurea, huc adsis, precor, et maligna

Nocte discussa tua da beata

Visere templa.