Anonimo genovese carmina, 21

21. de beata Virgine

Salve, virgo virginum,

Alvo ferens dominum,

Nos a labe criminum

Cura iugi libera.

5

Turris ingens, hominum

Aufer molem criminum;

Mortis ante terminum

Ad iuvandum propera.

Rivus siciencium,

10

Inpendens solatium,

Alme pacis gaudium

Ope tua resera.

Regale sacrarium,

Alens Dei filium,

15

Precis tu permedium,

Regi nos confedera.

Omnibus tu speculum,

Nobile spetaculum,

Optatum da poculum

20

Baiulans ad sidera.

Iostorum vehiculum,

Subtrahe periculum,

Ad eterne pabulum

Mense parans munera.