Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 49

49.

"Constans adversis, mens incorrupta secundis,

Ardua semper avens, spernens inmersa profundis,

Regia maiestas, rex, audi, queso, Roberte:

Non nova virtutis, noviter modo dico reperte.

5

Magnanimos ardenter amo, qui prelia duris

Mixta malis capiunt timidis et pulsa figuris:

Gaudet enim gravibus patientia, robore fidens

Divino, viles pugnas ac agmina ridens.

Es generosus, ego generosos diligo reges;

10

Largos rex optas, ego largas diligo leges,

Pro pietate probas, non ad mala vota remissas.

Si, prudens, ego semper amo res ordine spissas,

Celsa peto: si celsa petis, nunc conveniamus,

Oppressam Romam senio statui referamus.

15

En ego sum virtus, Constantia que vocor, umbo

Virtutum, manibus celsis et corde recumbo.

Imperii regis ipse vices, scio teque proborum,

Rex, apicem fore, magnanimum te magnanimorum.

Est tua, rex, sedes patrimonia que regit alma

20

Christi. Post papam tibi pondus, rex, tibi salma.

Tu non mensuris onerosis nempe gravaris,

Tu non pressuris nocuis princeps variaris,

Semper es urbs eadem constans, nec frangeris: urbem

Ergo iuva, populos alto ne turbine turbem.

25

Experimenta volo, scructor mea signa sequentes,

Nec comites fictos ea non virtute sequentes.

Rex Christus regum dedit urnas ebrietatis,

Exemplum nudus cum penas impietatis

In cruce substinuit: sic, rex, in simplicitate

30

Nudos effectus opereris. Cum probitate

Optas ista; tamen nox impedit. Ergo senecte

Ne cures partes, cum cetera pondera recte.

Gloria maior erit tibi, virtus, laus seniori,

Si geris illa senex, que sunt terror iuniori.

35

Ast ego do vires cordatas, crura ministro

Que non succumbunt, casu pulsante sinistro.

Ardenter cape que cernis fore, rex, capienda,

Non timeas illam rem que non est metuenda;

Et scio te certe te non mundana timere,

40

Vnde precor serte ne vis velit arma movere".