Michele Marullo hymni naturales 1, 3

3. Amori

Alme coelestum genitor potensque

Aetheris lati volucer Cupido,

Splendidum sydus geminaeque duplex

Gloria matris,

5

Quem modo insanis agitata ventis

Stagna delectant mediisque in undis

Improbus Phorci nimia puellas

Lampade aduris,

Nunc ab extremo peragrans Eoo

10

Vltimas Gades Lybiamque et Arcton

Dulcibus rixis et amico amaro

Pectora versas,

Saepe magnorum medius deorum

Aethera immensumque tenes Olympum,

15

Hic ubi missa superos sagitta

Flectis et ipsum

Arbitrum rerum dominumque patrem,

Cuius auditum procul omnis horret

Coelitum pubes, procul omnis horret

20

Machina nomen.

Quid, quod et novas Chaos in figuras

Digeris primus docilemque rerum

Mutuis nectis seriem catenis

Pace rebelli?

25

Quid, quod, antiqua superata Anance,

Suscipis mundum placidum regendum?

Quid, quod et leges et habenda iura

Figis inermis,

Quod peregrinas animas caducae

30

Devocas massae populumque inertem

Edoces terris hominum salubres

Iungere coetus,

Quod pias magnum per inane mentes

Aureae sistis gremio parentis,

35

Gratiarum inter comites choreas

Servaque fata?

O quies magnae reparatioque

Grata naturae columenque rerum,

O adoratum mihi rite primis

40

Numen ab annis:

Huc ades tandem, puer o beate,

Dexter, et caecos miseratus aegri

Pectoris motus, agedum, profanis

Exime curis.