Michele Marullo hymni naturales 1, 1

1. Iovi Optimo Maximo

Ab Iove principium: Iovis est quodcunque movemus;

Prima mihi graviore sono dicenda potestas

Est Iovis: hinc magni divum tot numina mundi,

Hinc rerum natura parens, hinc lucidus aether,

5

Quaeque sub incurvo variantur plurima coelo.

Sed neque Pieridum praesentia vatibus antra

Nec tu, care, satis nostris, Pimplee, Camaenis

Parnasusque biceps facundaque flumina largae

Phocidos: ipse animum vati, mentem ipse ministra,

10

Sancte pater, sive aetherio delapsus Olympo

Enthea divino praecordia concutis oestro

Ignotasque vias aperis teque ipse recludis

Sive iubes cinctum solis caput igne tuentem,

Ingenio mentisque oculis ad inane levatis,

15

Eminus informi quaesitum ostendere in umbra

Effgiemque tuam primos et ducere vultus.

Nam, quamvis solusque reples solusque gubernas

Omnia et occasus aeque moderaris et ortus,

Quamvis quicquid adest, quodcunque ubicunque videmus,

20

Ipse idem es penitusque nihil nisi Iuppiter usquam,

Quis tamen infirmi comprendat pectoris haustu,

Quem mare, quem tellus, vacui quem nubila coeli

Non capiunt sanctique patens plaga lucida regni?

Effugit humanos divina potentia fines

25

Mortalesque hebetat captus et pectora pigra,

Ex quo coelicolae, natali sede relicta,

Invalidos artus terrenaque membra subimus,

Corpoream iussi molem compage tueri.

Nam, simulac tenebris et inerti carcere clausi

30

Mortiferum Stygiae somnum potavimus undae,

Excidit offecto solidum de pectore verum,

Pro rebusque leves nequicquam amplectimur umbras,

Antiquae patriae ac verae rationis inanes.

Hinc rapit ambitio, rapit hinc furiosa libido,

35

Inde metus bella aspra movent et gaudia et irae

Raraque in humanis non mendax gloria rebus.

Ipsi, inter facies simulachraque mille ferarum

Impia Circaeae depasti pocula mensae,

Obscoaenis stabulamur haris, nec tecta paterna

40

Respicimus dulcemque Ithaco de culmine fumum,

Iam pridem in foedas dociles transire figuras;

Sed te moly tamen nobis tribuente beatum,

Securi dominae atque dapis, qua numina monstrant,

Nitimur immensum venerari carmine puro,

45

Et rerum auctorem dominumque agnoscimus aethrae,

Quem non principium, non ulla extrema fatigant,

Expertem ortus atque obitus; qui cuncta gubernas

Nescius imperii totusque in te ipse vicesque

Despicis aeternus et tempora sufficis aevo,

50

Vnigenam sancto prolem complexus amore

Aeterno aeternam et perfectam, labe carente,

Cui rerum late custodia tradita cessit

Et regni tutela tui, consorsque potestas

Temperat acceptas sine fine et tempore habenas;

55

Qui varios rebus tribuis nascentibus ortus,

Qui sua naturae praescribis iura potenti,

Qui terras, coelum, aera, aquas, vertisque regisque

Contentusque tua varias quaecunque quiete,

Mille per augustum spargens miracula mundum.

60

Nam, cum tota gravi torperet machina acervo

Noxque Chaos densis circumdaret atra tenebris

Perque superiectas volitaret spiritus undas,

Mole recens orta, et vacuum sola inane teneret,

Primus opes bonus ipse bonas partiris in orbem

65

Squallentemque novo massam fulgore serenas

Et tenebras luce et tenebris lucem eximis atris

Appellasque diem et nocti sua nomina ponis,

Primus aquis secernis aquas coelumque profundum

Erigis aequoreasque iubes discludere moles;

70

Tum mare substernis tumidum, tum lege verenda

Imponis finesque suos et littora Nereo

Aridaque ostentas mediis sola prodiga in undis:

Apparent subitae, dictu mirabile, terrae,

Divitiisque suis capitur iustissima Tellus

75

Atque animum facies movet et variantia rerum

(Nanque videbat uti modo coelum tangeret ipsum

Rupibus aeriis, ima modo valle dehiscens

Infernum Chaos et nigrantes proderet umbras,

Nunc sola pacato diffunderet aemula ponto

80

Temperie verisque opibus foecunda benigni:

Seque repentinis fluviorum spectat in undis);

Tum nova suspendis rutilanti sydera mundo

Anguesque volucresque et Pleadas Atlanteas,

Vtque pruinosis lunares noctibus axes,

85

Portantem Aurorae praeponis lumina Solem,

Solem sydereae moderantem frena choreae,

Obliquumque iubes currus agitare per orbem;

Tum liquidum mutis foecundas piscibus aequor

Aeriumque leves spargis per inane volucres,

90

Tum latas replere iubes animalia sylvas

Deque solo genus humanum producis inerti

Et mentem inspiras melioris origine formae,

Cui quicquid mare, quicquid habent sola subiicis ipsa,

Exutosque olim terrenae pondera molis

95

Rursus in antiquam patriam das posse reverti,

Vnde hominum curas tot despectemus inanes

Incertasque vices rerum metuendaque fata

Et quanta mortale genus nox occupet umbra.

Salve, sancte parens, vere pater optime rerum,

100

Vere opifex, terraeque mala compage gravatos

Dum data vincla nefas dirumpere carceris atri,

Eripe tot pelagi iactatos tristibus undis,

Tot caecis pressos tenebris, pater; exue vota

Impia; nil vanum, nil admiremur inane,

105

Antiquae memores patriae; et quem corporis aegri

Non licet, ingenii quaeramus lumine puro.