Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 48

48.

"Regia quid differs, o iuste Roberte, potestas,

Quid facis ex parte, quid possit iuris honestas,

Lege mea nosti, quod cuilibet opto tributum.

Hoc opus est certe, quod vult res publica tutum:

5

Omne suum reddi, reverentia digna priori,

Maiorique decus, subventio grata minori,

Et paribus sincera fides debetque referri

Mutuus intus amor nec falso turbine verri.

Inter personas non est acceptio, cernens

10

Iusto nature, que sit deformia spernens

Corpora, vel pulcra que sint vitiosa, vel ira

Digna probans titulisque legens que sint mala dira.

Pacifico pacem decet, infesto dare penam,

Vt subeat iuri vel duram colla catenam

15

Cingere seva, ruant ne per loca more draconum,

Mundaque fedantes et flantes virus agonum.

Quis melior cultus, dominoque deoque placere,

Aut opus, aut votum, seu dux oratio vere

Legis ubique mee, quam defensacula iusta,

20

Ne cadat incautus populus? Tutela venusta

Est, certe fragiles substentas rexque Quirites.

Iam reges habuere, boves quasi sub iuga mites.

Omnes imperii romani regnaque rectus

Vix quisquam sistit, si comprimat arcta senectus.

25

Indiget auxilio, senuit quia, Roma: iuvari

Debet: amica fui, semper merui set amari.

Regalis stirpis Francorum diligis equam

Virtutem: vitium ne surgat, comprime nequam,

Tu bonus ac equus. Ne tedeat ergo, Roberte,

30

Nam sub tutore pereunt bona pacis inerte.

Si, te sollicito, mea lex servata salutis

Gaudia dat celos iustis a carne solutis,

Datque videre Deum velut est, dat carpere palmam,

Dat vitare necis etterne, me duce, salmam,

35

Ius vult nature, ius vult civile, reposcit

Municipale, iubet qui iam venientia noscit

Tempora cum punctis et cunctis dedita rebus

Dona, quibus splendent tam sydera quam vice Phebus,

Ipsius ut senio Rome reparamina dentur,

40

Que caput est orbis, licet eius iussa timentur

Nunc modicum, senis utque patris mandata iuventus

Fingit obaudire, quasi frustra flans prope ventus.

Natio queque soli fatur: 'Sum libera gentes:

Vicit Roma patres, non nos, post se venientes'.

45

Ius aliud verum mandat ius christicolarum:

Sedes romana genitrix est Ecclesiarum:

Huic geniti sacro debent baptismate voto,

Atque subesse simul operum certamine toto".