Michele Marullo epigrammaton libri 4, 19

19. de Philippo duce Burgundiae

Olim cum Maries audisset morte Philippum

Matrem vocantem "Patria!",

"Nate", ait "et patriae mox idem altorque paterque,

Quid nomine erras tam pio?

5

Nec tibi me praeter genitrix et, Caesare salvo,

Lugere cuiquam ingens nefas."