Michele Marullo epigrammaton libri 3, 40

40. de Autolemo

Dixerat Autolemo flammas consultus aruspex

Die cavendas postero:

Credidit, et rerum dubius de mane sub amnis

Delituit Etrusci vadis.

5

Sed neque sic fatum effugit: nam, dum innatat Arno,

Ictus crematur fulmine.