Panfilo Sasso epigrammaton libri 1, 6

Testo base di riferimento: M. Dussin, tesi di laurea Università degli Studi di Padova, 1987-88

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


6. eidem

Quis negat imprudens magnos tibi caedere reges

      Quos tulit Ausonii nobilis aula Remi

Quosque Therapnaeis Sparte generavit in arvis,

      Quosque Mycenaei regna superba soli,

5

Fallitur et claros cum fert Venus aurea menses

      Aspicit ardentes non Phaetontis equos.

Divitiis Crassi fulvo sic uteris auro

      Vt te Fabricium quilibet esse putet.

Pascis, alis, donas, das, consulis, erigis, auges,

10

      Excipis, extollis, auxiliaris, amas.

Ore decens Cadmi quaterent cum moenia reges

      Qualis erat picto Parthenopaeus equo:

Vivis ut Hippolitus, Martis praestantibus armis

      Cum ferus et valeas bella cruenta sequi.

15

Vestales sequeris flammas et sacra Dianae,

      Sint magis ut fratris nomina clara tui.

Hic est verus amor: gemini sileantur Atridae

      Gnosiacae tangunt qui quoque signa ferae.

Sic vincis reges, maior sic Caesare Caesar

20

      Es, Numa sic sancto sanctior atque Numa.

Namque Numa fieri patitur qui Caesar habetur

      Caesare nobilior nobiliorque Numa.