Epistola Nicolai Michaelis Bonaiuti Florentini missa ad Leonardum domini Phylippi de Adimaris incipit
Impia mens ypocritarum mea carmina cogit
Scribere quod digne potius confundere vellem,
O Leonarde bone, polles pietatis amore,
Inclita progenies Adimaris nomine dicta
5
Quae tibi concessit rutilo sub Sole parentem,
Munus amicitiae tribuit pro tempore longo,
Cum genitis eius mihi, dempto tegmine, praebet
Nunc satis arbitrium profandi plurima tecum.
Sicut ypocresis et multorum corda fefellit,
10
Tu recitas, varios homines deludat inepte,
Multotiens aliquos cives conducit ad Orcum,
Sed tamen in dubio sensu plerumque revolvis
Causas pro quibus infando velamine claudunt
Ipsius et semet pravo livore coloni.
15
Quod satis es iuvenis vero sermone profaris
Et simul aspiciens cleros in mente vacillas,
Praelatos altos simul et quandoque ministros
Et validos proceres turbam vulgique labantis
In tali vicio semet celare latenter,
20
Quod petis ut quicquam calamo praepandere curem.
Non ego cognosco tanta caligine tectum
Humanum sensum sicut spectare deceret,
Ac tantum, ut video, paulo recitare parabo,
Tu meditans dignam partem lustrare valebis
25
Et quam primum titulum sub cardine Phebi
Magni pontifices sacro cum pignore servant
Ipsorum pridem facinus replicare laboro.
Respice quod multi quondam labentibus annis
Papatus seriem simili cepere tenore,
30
Pauperibus quidam donavit pocula Bacci
Vel plures vestes et opes et pabula mense,
Pro causa celsae capiendi culmen habenae
Pontificatus in miranda sede Quiritum,
Qui postquam fulvi glomeravit dona metalli,
35
Quando pastoris venerando pignore mansit,
Non concessit pauperibus pro nomine Christi
Quod dare debebat iusto de iure tonantis,
Ymmo suis tribuit fallaci corde propinquis
Munera templorum fultos et frugibus agros.
40
Et quidam ieiunans cum vexamine carnem
Torquendo longo constrinxit tramite vitae
Praecelso supero variatis cantibus odas,
Pandebat coram glomeratis undique cleris
Et coram ducibus pariter populoque labanti
45
Et postquam quando stetit alta sede locatus
Ecclesiae sanctae captavit dona Lyei
Et pingues epulas nimium pallasque decoras,
Nec dedit infirmis quicquid praebere decebat,
Ymmo Dei gazas concessit regibus orbis,
50
Nec non in luxu consumpsit munera templi.
Sed quidam rigido pascebat carcere cives
Devinctos, etiam pueros sine patre relictos
Et veteres viduas, adeo cum frugibus aegros,
Hospitium peregrinis dando cibosque parabat,
55
Pro causa sumendi almi pastoris honores,
Cum positus fuit ecclesiae statione iubendi
Mutavit solitos fallaci pectore mores,
In multis viciis praesertim perdidit aurum,
Luxuriis simul et pariter donare propinquis
60
Thesauros templi caluit cum mente prophana,
Pauperibus renuit largiri munus asili.
Semper ypocresis et mendaci tegmina tecti
Cum variis mediis, etiam velamine fraudis,
Multotiens multi illudendo pectora cleri
65
Sive ducum sensum, potius praecordia regum,
Papatus sacrum solium cepere patenter,
Qui postquam facinus devicti corde nefando,
Saepe palam gessere ferendo scandala vulgo
Nec vivo supero laudes fervore dederunt,
70
Sed potius Sathanae voto parere citabant
Et neque devoto normam cum ardore tenebant,
Sed citius luxu gaudebant mente superba.
Nec minus a tali vicio vel pectore victi,
Multotiens monaci alma religione ligati,
75
Decipiunt homines crebro regesque potentes,
Presbiteros simul armigeras cum fraude falanges
Et timidas viduas procerum sociasque latenter
Pro causa fulvi glomerandi dona metalli,
Sive dapes pingues et opes tunicasque tegendi
80
Vel causa potius sumendi nomina sanctae
Laudis vel plebis fallacis pignora famae,
Sive palam pulchrum papae solamen habenae,
Quod crebro ieiunant et fuligine vultum,
Seu faciem maculant, precibus rogitare patenter
85
Caelestem dominum coram quandoque colonis
Et coram ducibus miti sermone laborant.
Vt quoque Francisci olim religione locatus
Petrus Corvariae, dempto velamine, pandit
Qui longo saeclo tribuit ieiunia ventri,
90
Saepe Deum verbis orabat et agmine coram,
Saepe sibi sacris recitabat cantibus ynnos,
Antipapa fuit pravo cum turbine gestus
Fallacis Ludovici dicione prophana
Nec vetuit prave tantum captare cacumen,
95
Sed falsos cardinales stauravit in urbe,
Presbiteros alios mendici cum ordine fecit,
Denique migravit tenebroso carcere vinctus.
Nec minus egregio proceres de germine creti
Cum simili vicio, moti caligine, ducunt
100
Ignavos populos fictam seriemque regendi
Nec non decipiunt cives comitesque fideles,
Multotiens capiunt cara de stirpe propinquos
Collectas et opes horum, cum tegmine fraudis.
Ceu magnus princeps Papiae qui lora movebat
105
Cum genitis fratrem simulato corde parentis,
Qui praecelsa Mediolani sede vigebat,
Continuo sumpsit fingens clementer abire
Cum rudibus tunicis ad sacri oracula templi,
Sed tamen occulte cinctus fulgentibus armis
110
Cepit eum simul et fultus legione feroci
Cum variis etiam tenuit tironibus urbes
Ac ipsum posuit constrictum carcere diro.
Quid recito facinus procerum per corda refixum
Quod multi cives in libertate manendo
115
Qui seriem patriae ducunt et pondus habenae,
Insidias agitant, pellunt de sede parentum
Caros urbanos vacuant et civibus urbes
Et spoliant opibus populum pro crimine nullo,
Saepe pios homines datii cum mole coartant,
120
Ancillas captant, maculant plerumque puellas
Et mitem turbam violant dicione rapaci,
Bella parant subito simulato pectore contra
Confines, urbes contra proceresque propinquos
Et sibi dant vires ypocrite in sede regendi
125
Pro causa patriae fungendi pignore virgae.
Cerne, precor, paulo vigilando mente quieta
Quod multi cives veneranda qui aede iubendi
Gratantur vane culpas sectantur eorum,
Qui tamen affectant laudari nomine sancto
130
Se nec non ypocritarum #se# tegmine claudunt
Multotiens coram vulgo sua verba loquntur
Pacifice, quando cum illis in sede morantur
Sive magistratu fieri cum fraude nefanda,
Concedunt quicquid rabide patrare laborant
135
Et coram populo recitant cum supplice vultu
Solicite laudes Domini et praecepta tonantis,
Et normas eius pariter mandata tueri,
Quod mores optant fando et probitatis amorem,
Sed tamen accipiunt viduarum pondera frugis,
140
Divitias adeo vulgi captare fatigant,
Falsum iudicium reddunt cum corde maligno.
Si quis homo pius ipsorum peccata reprendit
Quisque palam fatur simulato tegmine numquam
Consensi fieri reprobandum crimen ab ullo,
145
Sed vetui, renui, crebro prohibere paravi
Nec potui, Deus hoc noscit qui cuncta tuetur.
Si quando rabidae mentis delicta negare
Non valet et facinus fraudis celare latenter,
Non ego sum validus neque tanto robore fultus
150
Dicit, quod possem contra constare potentes
Cives ac timui miseram sufferre ruinam,
Si voluissem contra horum pugnare furorem,
Rex Deus assidue cunctorum pectora noscit
Et scit quam dolui mecum pro crimine tanto.
155
Proh pudor, et faciem magni celare tonantis
Saepe putant illi, fando velamine ficto,
Qui potius cupiunt fallacis plebis honores,
Quam rectos mores animo servare fideli.
Cum caris falsos dictus praefantur amicis,
160
Cur aliis possent seriem concedere veram?
Quod plures horum simulato nomine quaerunt
Se dici sanctos pariter civesque benignos
Coram collecto vulgo vel regibus altis
Et coram Domino caeli pausare recusant.
165
Ergo cave, rogito temet ne fraudibus ipsi
Decipiant quod cum aurato se tegmine trudunt,
Ac tantum est plumbi tantum de stamine textum,
Nulla fides horum fallaci mente refulget,
Quod gliscunt mundi rebus gaudere caducis,
170
Omne nephas et ypocresis horum corde recludunt,
Nec vivi superi faciem spectare fatigant
Nec rutila caeli cupiunt constare sub aula.