Michele Marullo epigrammaton libri 1, 63

63. ad Manilium Rhallum

Non vides verno variata flore

Tecta, non postes viola revinctos?

Stat coronatis viridis iuventus

Mixta puellis.

5

Concinunt Maias pueri Kalendas,

Concinunt senes bene feriati:

Omnis exultat locus, omnis aetas

Laeta renidet.

Ipse, reiectis humero capillis,

10

Candet in palla crocea Cupido,

Acer et plena iaculis pharetra,

Acer et arcu.

Et modo huc circumvolitans et illuc,

Nectit optatas iuvenum choreas,

15

Artibus notis alimenta primo

Dum parat igni;

Nunc puellaris medius catervae

Illius flavum caput illiusque

Comit et vultus oculisque laetum

20

Addit honorem.

Mitte vaesanos, bone Rhalle, questus;

Iam sat indultum patriae ruinae est:

Nunc vocat lusus positisque curis

Blanda voluptas.

25

Quid dies omnis miseri querendo

Perdimus dati breve tempus aevi?

Sat mala laeti quoque sorte, coelum hoc

Hausimus olim.

Profer huc cadum, puer Hylle, trimum,

30

Cedat et moeror procul et dolores:

Tota nimirum Genio mihique

Fulserit haec lux!