Epistola Nicolai Michaelis Bonaiuti Florentini missa ad Silvestrum domini Phylippi de Adimaris incipit
Impiger assidue vigilanti mente refixus
Sensus Silvester de Adimaris germine pulchro,
Qui tua cum studio crebro praecordia voluit
Circum flagitium patratum corde prophano
5
Magni collegii sacro de pignore cleri,
Cum calamo cogit paulo mea verba referre
Quicquid ego nosco tali pro turbine mentis.
Non ego sum tanto prudenti pectore fultus
Quod valeam digne similem discernere causam,
10
Sed quaedam tangam lepido sermone loquendo.
Si mea laudando non sunt repleta tenore
Carmina, parce meo studio clementer amice,
Nobilitas animi pollens de sanguine caro,
Quae tua cum dono sincero pectora ducit,
15
Perpendet verum pulsa caligine fraudis.
Si bene respicio, narras qui scandala debent
Tollere solicite servando iussa tonantis,
Scisma patrant simul et figunt per corda virorum,
Quod tibi flagitium sensus nimis esse videtur,
20
Damnandum vicium quoniam praedicitur ipsum.
Quicquid ego teneo fari dictamine poscis,
Quod quaedam tibi devote describere curo,
Pro quibus ablato dubio spectare valebis
Sinceram partem, dempto velamine mentis.
25
Si quoque quid recitant turgenti pignore cordis
Cardinales esse pia ratione peractum
Ceu referunt neque debebant signare tabellas
Narrantes Vrbanum papam in sede Quiritum
Esse locatum et sincero de rure sacratum,
30
Sed quia non potuere parum constringere luxum,
Tunc migraverunt ab eo velamine ficto,
Scandala miscendo populi per corda latenter,
Tunc alium pastorem cum fervore superbo
Legerunt Rodani pergendo patenter ad aedes
35
Scisma, simul pravo nimium sermone docebant
Magnates adeo cives regesque potentes
Et validos proceres ludendo tegmine falso.
Sed paulo cupio tecum perpendere causam
Pro qua flagitium tantum patrare citavit
40
Vastum collegium turgenti mente gravatum,
Quod quando papam semel Vrbanum esse recusat
Tunc fore se clerum tali cum voce repugnat,
Ymmo probat semet mendaci sorte vocatum
Esse nimis praestanti factum et praeside pravo,
45
Quod refero quaedam delapso tempore gesta.
Silverius fuit a laudanda sede remotus
Et constrictus in exilio ut revocare negavit
Infandum patriarcham, ceu Theodora volebat,
Vigilius fuit et stauratus culmine sacro
50
Papatus tamquam reginae dicta iubebant,
Ecclesiae chorus arbitrium de iure patrandi
Pontificem summum iusta pro lege tenebat
Et cur Silverius fuit alta sede repulsus
Noscebat simul et quicquid Theodora petebat,
55
Ergo liquet sicut mansit maiore coactus,
Tunc chorus ecclesiae quando solamine mitrae
Pastorem sicut voluit regina locavit,
Aut haeresis laqueo fallaci mente ligatus,
Quod fuit erroris vicium de pectore pulsum
60
Quisque palam iuste secum firmare valeret,
Si devictus tunc haeresis livore fuisset
Doctrinae fidei coetus sua vota negasset,
Qui numquam vetuit labenti tempore saecli,
Quod patet ut solum elegit dicione gravatus.
65
Nec fuit a studio cleri pro crimine pravo
Vigilius damnatus adhuc sub cardine Solis,
Quod liquet ut iuste veneranda sede vigebat,
Quamvis collegium victum a maiore vocasset.
Dic, precor, et quare crebro vitare laborant
70
Vrbanum satis esse pio de iure patratum
Prefulti cardinales fuligine falsa,
Si quis eum vetat ecclesiae magnum esse ministrum
In cathedra Petri, cleri et de more priorem,
Vigilium negat esse bona cum sorte locatum,
75
Ymmo pontificem fidei nam corde refutat
Quem populus Christi cantus cum pignore laudat.
Nunc alium papam simili ratione probabo
Ni fuit expulsus quondam Benedictus ab aula,
Papatus Silvester eadem parte retentus,
80
Qui tamen eiectus doluit de culmine cleri,
Tunc iterum Benedictus eadem sorte receptus,
Qui rursus ruit a veneranda sede repulsus,
Gregorius praesul mansit cum pignore sacro,
Qui fuit Herinci regis dicione remotus
85
Et vi clementem poni constrinxit in aede
Princeps et dyadema palam suscepit ab ipso.
Hunc quoque Gregorius miranda sede fugavit
Ac iterum cathedram papae captavit ovantim,
Post contra famulus Herinci bella patravit,
90
Cum fuit extremo vivendi tempore dixit:
«Stringite basilicae Petri sub cardine valvas,
In feretro corpus semel extra ponite postes,
Si Dominus pandet divino pollice signum
Inter pontifices nostrum firmate cadaver».
95
Collegium statuit sicut sermonibus inquit:
Sponte fuere palam reseratae in cardine portae
Nec non ingessum fuit intra limina funus,
Quod patet ut verus mansit solamine papa,
Ceu Deus ostendit digito pia signa colonis.
100
Dic mihi cur illi reprobanda mente recusant
Vrbanum fore sincero sermone vocatum,
Cum prohibent ipsum, prohibent arcana tonantis,
Gregorium reprobant, ymmo miracula Christi.
Nunc alium tibi pastorem prepandere curo,
105
Viribus Herinci sicut terrore gravatum
Collegium tribuit victori culmen in aede,
Qui Florentinae patriae glomeravit in urbe
Concilium, varios cleros pro crimine luxus,
Praelatos adeo plures de sede removit,
110
Qui Venerem cupiebant fulvi et dona metalli,
Presbiteriis aliis horum donavit honores,
Non quidam coetus cleri discessit ab ipso
Nec quoddam sibi concilium sua vota negavit
Nec damnavit eum vivendi tempore saecli.
115
Quod liquet ut siquis digno de iure vetare
Vrbanum vult, victorem confundere debet,
Gregorium simul et simili ratione fidelem,
Vigilium nec non in eadem voce nefanda
Pontifices varios tali dicione locatos,
120
Et quicquid fecerunt quando cacumen habebant.
Si quoque damnentur, sicut reprobare deceret,
Omnia quae statuerunt sub vertigine mundi,
Presbiteri nulli fieri cum iure videntur
Et neque collegio veneranda sede liceret
125
Magnum pastorem digno sermone locare,
Quod neque sincerum recta ratione tenetur,
Quod nemo stabilire ipsum de iure valebat,
Quod qui stauravit, iusta sine lege vocavit.
Ergo precor quod pausato cum pectore cernant
130
Quod simili causa qua saepe ostendere quaerunt
Quando pontificem laudanda sede Quiritum
Vrbanum renuunt, renuunt sub culmine Phebi
Pastores aliquos sacros simul esse ministros,
Collegium reprobant adeo quod cessit ab ipso,
135
Ymmo palam semet falsos recitare patenter
Esse citant coram famosis regibus orbis
Et coram populo magni et splendore tonantis.
Nunc absit, precor, hec fallax insania cunctis,
Quod cardinales victi caligine fastus
140
Omnes christicolas reprobando pondere laedant
Et cognoscant quod nulla dicione vocatus
Vrbanus fuit et veneranda sede locatus,
Cum populus Romae stabat penetralibus eius
Absque suis armis, quodam sine turbine plebis
145
Post digne fuit almo consecratus honore,
Ceu scripserunt veraci sermone tabellas
Vndique tunc illi, dempto velamine fraudis,
Et postquam nimis ampulloso pectore moti
Scisma palam contra gesserunt nomina papae,
150
Scandala miscendo procerum per corda latenter.
Tu paulo tecum vigilanti mente revolve,
Si mea verba tibi vera cum voce profantur
Quod tibi complacet, expulsa caligine capta,
Sed chorus ecclesiae sanctae sancire laboret
155
Si bene fecerunt coram virtute superna.