Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 43b

43b.

Filia sum Rome: pro se loquor ac ego pro me,

Et credor vere Florentia nomen habere.

Romani flores me construxere priores

Menibus et mustis et me cinxere venustis:

5

Nunc infelicis queror ex dampnis genitricis.