Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 43a

43a.

Princeps excellens, rex invictissime, noscis

Quod capud esse vales, primum quod cetera poscis.

Roma diu mundi caput extitit, et ditione

Rexit, adhuc nomen servans, illa ratione,

5

Imperii vacuum, set summum pontificatum

Servat adhuc, etiam per castra remota relatum.

Dum libro finem qui possit rebus haberi

Ausoniis, doleo longe sua iura teneri.

Quid facit externis presentia pontificalis?

10

Corrumpit mores ignaros mos generalis.

Est mala monstra sequi fora talia: namque cibantur

Quidam plebe Dei, quidam victumque lucrantur,

Quidam furantur fidentius unde tenentur

Liberius cunctis, licet interdum lacerentur.

15

At nocet hec Latiis absentia pontificatus.

Cum proprios dominos habeant alii dominatus,

Tuscia rege caret, nec habet Lombardia regem,

Nec circunstantes regiones quem, nisi legem.

Arbitrio frenis longeque diuque soluto,

20

Deficiente simul pastoris preside scuto,

Pro libito vivunt, fragilesque premuntur iniquis:

Et bonus opponat illos defendere si quis,

Incidit atroces defensor turbinis iras

Pressoris nocui. Sic surgunt sepe tyranni,

25

Sic inimicitie, sic partes suscitat ardor.

Sic ego, rex, etiam turbor scindorque malignis

Ictibus irarum, sic trux insania diras

Conmovet insidias et duri prelia dampni;

Et nisi quod, dono divino, sepe retardor,

30

Roma minora pati discrimina cernitur ignis

Quam mea quippe forent. Rex, queso, suscipe, zelo

Inducente Dei, Latii tutamina. Velo

Vtere consilii, quia res tua tangitur. Arma

Eminus aptantur, et fingitur unica parma.

35

Pacis id intuitu pretenditur imperialis;

Ast aliud signum telum feriet necis alis

Sive doli, feriet iamdudum cusa sagitta,

Et pax ostendet quid fert in curia fitta:

(Quod Deus advertat!) concordia falsa minatur,

40

Libertatis opes latie captura putatur

Et regni Siculi sedem raptura: tueri

Romam si curas, illis nil quibit haberi.