Francesco Pescennio Negri ad Ioannem Fuxmanium, 1

1. ad d. Ioannem Fuxmanium,
aulae regiae sapientissimum regentem,
ode tricolos tetrastrophos proseuctice

Merces Cimmerio nauita Bosphoro

Deuectans Syrias, siue hyacinthinas

Laenas, seu tyrianthinum

Coccum, Santonicumue

5

Cypro nauigio bardocucullulum:

Aegaei rapidos uorticis impetus

Tritoneque timet malos

Saeuam Cymodocenque;

Constans sed pelagi sustinet impii

10

Anfractus uarios et rabiem Noti

Et quicquid mare feruidum

Monstri protulit atri,

Suspectans placidi sidera phosphori,

Quo cursus penitus dirigat inuios,

15

Diuos seu Lacedaemonas

Clara luce secundos,

Vt portum capiens quassa carinula

Optatum, teneris imbuat hostiis

Dis sacrum bene cespitem

20

Tutelaribus, aurae

Felici placido munere laetior:

Franciscus rapidos sic patitur Notos,

Sic fluctu medio maris

Iras imperiosi,

25

Hinc Syrtes timet, hinc Acroceraunia

Ambraciosque sinus et ferum Apollinem;

Terrent Sithoniae niues

Nutantem aequore puppim,

Terrent et Scythici flamina Circii

30

Et quicquid pelagi unda minax tulit;

Et ni Lucifer optimus

Errantem regat oram,

Vel signa arctophylax tarda remiserit,

Vel se Tyndaridae splendidiusculo

35

Monstrarint mihi sidere,

Fiet naufraga pinus.

Tu ergo solii gloria regii,

Fuxmani, patriae stella intentior

Virtutisque parens, tibi

40

Sacratae auspice Phoebo,

Cirrhaei penitus numinis optime

Hospes, Pieridum praesidium, tuo

Maecenas solidus Nigro,

Quem fortuna fatigat:

45

Eia nunc radiis splendidioribus

Lucescas, rapidi ne mala marmoris

Horrescens peream citus

Magno non sine damno.

Tu mi Tyndareas porrigito faces,

50

Tu saeuam remoue pauperiem Nigri,

Quem si candidiusculo

Tandem cernis ocello,

Continget misero calculus albicans

Et quandoque ratem portus amoenior

55

Errantem capiet, bono

Tandem sidere rectam;

Nec dulce exodium defuerit tibi,

Sed gratis fidibus nomen olympicum,

Fuxmani, recinent bona

60

Serui plectra Celaeni.