Girolamo Balbi carmina, 228

Lycidas, et Mopsus interlocutores

Lycidas

Vix fugat exoriens gelidas aurora tenebras,

Tu tamen irrigua meditans spatiaris in herba

Mopse pruinoso nec lubrica terra liquore,

Sparsa nec impediunt canenti gramina rore.

Mopsus

5

Nunc tua quae fuerint veri praesaga futuri

Verba revolvebam, Lycida! quod praescius augur

Phoebaeo quodcunque canas veracius ore.

En detecta patet nostrarum iniuria rerum,

Fatidico praedicta tibi mendacia tandem

10

Caeca relucescunt; Iusti manifesta dedere

Signa Dei, cunctos soliti punire nocentes,

Imaque scrutantes taciti penetralia cordis.

Lycidas

Quis purum indigna candorem labe notavit

Mopse tuum? volitans quae murmure fama sinistro

15

Heu te Parisiis combustum dixit in agris?

Et sanctam sprevisse fidem, Christumque potentem?

Mopsus

Balbica forte tuam levitas pervenit ad aurem,

Lanigeras dum pascis oves, haedosque petulcos;

Nulla etenim sylva est, nullum nemus, avia nulla,

20

Nulla levem quae non exclament marmora Balbum;

Postquam furtivi celatos carminis usus

Prodidit haec cornix alieno picta colore,

Et falsa assumsit Balbae cognomina gentis,

Quem vendens minimo vilissima scruta triente

25

Accelina domus stabulo generavit olenti;

Turpior hic vivens, et crimine foedior omni

Parisios infecit agros ceu pessima messes

Herba resurgentes; ipso mirabile dictu

Heu scelus admisit, noctem cum lusa per altam

30

Alea cessarat; varium spoliabat ovile,

Et tacito praedam furto comedebat adeptam.

Altus inexpleto gurges dabat omnia ventri

Luxuriosa suo; plebeiae vilia mensae

Pocula spernebat; spumanti prodiga Baccho

35

Cynnama commiscens, summaque voragine potans,

Ebria nec certo ponens vestigia gressu,

Sola resumebat pingui saginata popina.

Immemor ah nimium, priscique oblite veterni

Balbe tui; quondam pedibus cum rura petisti

40

Gallica nudatis, laceroque obductus amictu

Euganeam fugiens Troiani Anthenoris urbem,

Exstructis ne iusta rogis incendia ferres.

Vt fuerat satiata fames, et plena tumebant

Corpora, proh superi! molles fodiebat ephebos

45

Vulnere postico, tenti simul inguina drauci

Podice laxato, fellantique ore subibat

Prodigiosa iacens Veneris post furta nefandae.

Iam nitidae mediam lucis stertebat ad horam

Cruda vomens, multo commixtaque frusta lyaeo.

50

Maius et ille nefas, multoque urgentius addit.

Scilicet in sacro nullum libamine Christum,

Et casu volvente refert, nulloque moveri

Aeternos rectore polos, ipsasque suprema

Casuras post fata animas, quin ore profano

55

Heu nimis ignaro coepit suadere popello,

Ducendam quovis genialem tempore vitam.

Hinc sanctas Veneres, devotaque sabbatha ridens

Polluit, et sumta ieiunia mystica carne,

Et nullum intrabat fassurus crimina templum,

60

Innumeris admissa modis, verique iacebat

Relligio neglecta Dei, cultusque superni.

Sic levitas innata ruit, sic pectore caeco

Mens insana furit, stultique inscitia cordis

In damnum laqueata suum, casusque futuros.

65

Interea accenso missus censore satelles

Hoc monstrum prensurus erat, populoque vidente

Igniti plenis olei cocturus ahenis.

Sed volat admonitus celeri properantior Euro,

Fertilis Occeanus qua rura Britannica ditat.

70

O foedam, turpemque fugam; nam nocte silenti

Ah caecum! infelix servili indutus amictu

Praecipitavit iter; nummos cum veste latentes

Interiore iacit, stricto quasi noxia ferro

Viscera transfodiens; quid agat mens conscia facti

75

Non videt ulla mali; tanta est caligo malorum.

Mendicum adiuvit decocta pecunia Balbum;

Insontis tamen ante mei mentita professus

Crimina, curvato veniam tulit ore petitam,

Vt semper divina pii vestigia Christi

80

Sanctaque facta sequar: debet quaecunque remitti

Vltori vindicta Deo. Quod Galla nequivit,

Flamma Britanna dabit. Maiori foenore dicunt

Offensi dilata Dei tormenta venire.

Lycidas

Cur non ista solo sentina voratur hiante?

85

Cur pluvius non ignis adest? qui tanta cremaret

Infandi portenta mali? ceu Gomora quondam,

Et Sodoma exarsit coelestibus obruta flammis.

Mopsus

O quam perversa est Balbi natura profani,

Quae melius reticenda fuit, quam pauca referre

90

Sordentis delicta viri; brevitate probantur

Crimina, quae volitant cunctos dispersa per agros.

Nauseet ista licet scabies; tamen ulcus apertum,

Et sanies monstrata iuvat quocunque disertos,

Et mala conficiunt cautos aliena notantes.

95

Si videat certo coniunctas foedere mentes,

Concordesque animos, discordia seminat arma,

Vnanimi annexos ostro fractura gemestros.

Candidus en pastor, qui Gallica personat arva,

Carmine concinno primis dilexit ab annis,

100

Divinum Ambrosio sortitum nectare nomen,

Et parilis crescebat amor, cum perfidus iste

Fraudibus occultis vinctos dissolvit amantes.

Heu quam lingua nocet diro suffusa veneno,

Et stygiis imbuta malis? non ossea lingua est;

105

Omnia cum tristis sed dissipat ossa medullis;

Ast adamantaeo religata est gratia nodo,

Et solida duplicata fide, cum proditus auctor,

Et committentis nota est fallacia linguae.

Hic gnavus quoscunque odit, rabidoque probatos

110

Dente viros lacerat, morsuque cruentat acerbo.

Testis adest Corydon, teneros qui corrigit annos

Arte palemonia; testis Melibeus, et Idas,

Pectine vocali stupefacta arbusta trahentes.

Quos modo praesentes fictis laudavit amicos

115

Vncibus, et dulci palpo cum melle perunxit.

Ipse venenati cauda serpentis acuta

Pungit, et absentes aloe denigrat amaro.

Illius, o Lycida! factis caritura relatis

Verba fluunt, veluti rivosa lympha lagena

120

Deperitura fluit, semper torquetur opima,

Vicini tellure sui redituque beato,

Semper honesta fugit pathycis stipata cynedis,

Huic tantum caupona placet, talique diurni,

Nocturnique simul, scelerisque inventor iniqui.

125

Ni fallor, radix tantorum incepta malorum

Ventura non morte cadet, ceu quercus adulta,

Diffundet vacuas ramalia longa per auras.

Lycidas

Ista fit o potius valida ceu caesa bipenni,

Seu rapidis exusta rogis, quod fronde nocenti

130

Letiferum germen radix infecta remittat.

Nunquam speratis commissa piacula poenis

Perditus iste luet, genitus qui crimen ad ipsum,

Ardet in omne scelus, laudemque ex crimine quaerit.

Improba non unquam capitis delicta nefandi

135

Impunita vigent; sequitur sua poena nocentes

Seu velox, seu tarda viros; sed numine dextro

Sedula proveniunt sincerae munera vitae.

Ieiunas pascamus oves, Christoque merenti

Solvamus tenui modulatas carmine grates.