Girolamo Balbi carmina, 225h

In Agamemnonem

Polluti dolor hospitii atque iniuria raptae

Tyndaris in bellum geminos armarat Atridas,

Collectaque manu Danaum maria alta secabant,

Interea Egisti violento carpitur igni

5

Saeva Clytemnestre, penitusque Agamemnona corde

Expulit, et thalamos violavit iniqua iugales.

At postquam (Phrygibus crudeli Marte subactis)

Atrides primas victor remeavit in oras,

(O nulli sors fida diu) qui mille carinas

10

Rexerat, atque Asiam decimo deleverat anno,

Ante lares proprios exoptatosque penates

Coniugis incestae manibus trucidatur, et atro

Vulnere praecipitem fudit cum sanguine vitam.