Girolamo Balbi carmina, 225g

In Medeam

Iam manus Argivum surrepto vellere Colchos

Tandem puppe nova dulces remearat ad Argos,

Medeamque thori sociam praeclarus Iason

Iunxerat, infaustis taedis atque omine laevo

5

Ille etenim thalamos mutata mente priores

Sprevit, formosae correptus amore Creusae.

At medea ferox stimulis accensa profanis

Ira ardet, magicasque amens decurrit ad artes.

Quid non herba potest? collapsa est ignibus atris

10

Regia, cum miseroque exusta Creusa parente.

Nec satis est (pronus semper mulieris in iras

Est animus, scelerisque capax segesque malorum)

(Proh pudor) illa suos miserando vulnere natos

Opprimit, in partesque calentes dissecat artus.