Girolamo Balbi carmina, 225f

In Troaden

Postquam Dardanium non aequo Numine regnum

Evertere Dei, longisque oppressa ruinis

Troia, domus divum, tandem consedit in ignem;

Antiquam in patriam exoptatosque penates

5

Argolici remeare instructa classe parabant;

Cum subito horrisoni consurgunt undique fluctus,

Saevit hiems, pelagi toto tonat aequore murmur.

Haec qui monstra ferant, rescivit ubi ordine Colchos,

Edocet esse Deos humana caede piandos;

10

Mox deducta comis Priameia virgo solutis

Abluit hostiles effuso sanguine manes.

Iungitur ecce scelus sceleri, gens impia Graium.

(O facinus) stantem vix primo in limine vitae

Hectoream sobolem turri deiecit ab alta;

15

Tunc Phrygiae tanto perculsae crimine matres

Collachrymant, longisque implent ululatibus auras.