Girolamo Balbi carmina, 225e

In Oedipum

Laius erat duri periturus vulnere nati,

Vt fortes vatum, et Phoebi responsa canebant;

Id metuens puerum primo de matre cadentem

Damnat, et umbrosis iubet hunc exponere sylvis.

5

Fata immota manent, Parcarum immobilis ordo est.

Infantem (ut perhibent) ad moenia celsa Corinthi

Sors infensa tulit, regali et fide locavit.

Ille autem pergens scitatum oracula Phoebi,

Vnde genus ducat, quis primus sanguinis auctor.

10

Incidit in patrem, quem funere mersit acerbo

Inscius, et Thebas violento Marte subegit.

Iungitur ecce nefas, thalamos namque ille parentis

Invasit, proprios iterum revolutus in artus.

Haec ubi fatidici cecinerunt crimina vates:

15

Hic latuit densis effoso lumine sylvis;

At genitrix tantos finivit morte dolores.