Girolamo Balbi carmina, 225d

In Hippolytum

Pirrithoum Theseus stygiam comitatus ad undam est,

Tartareo dominam cupiens abducere regno.

Concipit interea validas in pectore flammas

Phaedra furens vetito privigni, et carpitur igne.

5

Ille novercalem generosa mente furorem

Sustinet, et tenerum servat sine labe pudorem.

Nusquam tuta homini probitas, heu crimine foedo

Thesidem insimulat fallaci corde noverca.

Hippolyte infelix saevo damnatus et acri

10

Exilio, immeritas solvisti sanguine poenas.

Haec ubi rescivit, stimulis accensa profanis,

Phoedra suum vertit polluta in pectora ferrum.