Girolamo Balbi carmina, 225c

In Thebam

Hauserat obscuras damnata luce tenebras

Edipodes, tristemque animam sub nocte premebant.

Natorum interea dominandi dira cupido

Occupat haec mentes, Thebanaque regna tueri

5

Alternis statuunt vicibus, iamque annua iura

Ille dabat populo, hic patriis semotus ab oris

Argolicas urbes, externaque tecta petebat.

Iam vagus exactum sol circumvolverat annum;

Sceptra exul repetit: negat ille excedere regno

10

Perfidus; arma parant, tristi concurrere bello

Praeceps ira iubet, cruor undique, et undique caedes

Cernitur, hostilique exundant sanguine rupes.

Tandem gravigenum post funera longa, necesque

Mutua Thebani senserunt vulnera fratres.