Girolamo Balbi carmina, 225b

In Thyestem

Sedibus expulsus patriis, regnoque Thyestes,

Dignas nefando pendebat crimine poenas.

Namque olim furiis, foedoque incensus amore

Fraternum invasit thalamum, et vetitos Hymenaeos.

5

Necdum Atrei mens dira odiis expleta quierat,

Saevit, et ingentes acuit dolor improbus iras,

Accinctusque dolis fratrem remeare Mycenas

Iussit, et in regno simulata pace locavit.

Proh scelus indignum? parvos trucidare nepotes

10

Sustinet, et patriis epulandos ponere mensis.

Ille amens mandit natorum dentibus artus,

Immixtumque haurit cognato sanguine Bacchum.

Haec ne monstra pio spectaret lumine Phoebus,

Adversos Graia deflexit ab urbe iugales.