Girolamo Balbi carmina, 225a

In Herculem furentem

Maximus Alcides Stygio remeabat ab orbe

Victor, Tartareumque canem sub vincla trahebat;

Sed Iuno irarum nondum, veterumque dolorum

Immemor, anguiferam nigranti sede Megaeram

5

Excitat, illa faces Phlegetontis ab amne petitas

Corpus in Herculeum iacit, instillatque venenum.

Tum vero Alcides furiis accensus amaris

Saevit inops animi, et geminos cum coniuge natos

(Proh scelus) ante aras indigna morte peremit.

10

Ast ubi Gorgoneos male sana mente furores

Expulit, et dirum novit mens conscia crimen,

Ingemit, invisam cupiens abrumpere vitam.