Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 39

39.

Cuius tantillum me claudit ymago sigillum

Me sic premisit, sua quando gerenda revisit.

Obsequio veni cuius certamine pleni

Sunt modo tam dives quam pauper et undique cives.

5

In studiis pergam tecum, donec sua vergam

Monstra foras dira, quorum vulgus calet ira

Et rancore truci, quia sunt contraria luci.

Fac cito, rex docte, ne preveniat tua nocte

Hostis perversus, qui, semper ymagine mersus

10

Fallaci, tela componit in equore vela,

Vt cordis cellas turbet faciatque procellas.