Girolamo Balbi carmina, 218

218. Hieronymus Balbus, utriusque iuris Doctor

Lux Clarii, splendorque chori, quem doctus alit grex;

Grex Dryadum te doctus alit, tu Castalius dux;

Dux Helicone rigas Istrum, iam bella fugit Thrax;

Thrax vates, Dacusque colit, nec Sarmata iam trux,

5

Trux rigor omnis abit, nunc passim blanda micat pax,

Pax Musis advecta tuis, te digna manet merx;

Merx decus aeternum tibi erit, dum fulva micat fax;

Fax Phoebi terris radians, dumque atra necis falx,

Falx metet orbis opes, mundi tu semper eris lux.