Nicholai Michaelis Bonaiuti Florentini epistola missa ad Franciscum domini Alexandri de Bardis incipit
Si bene respicio quicquid tua vota requirunt
Quod tua multotiens nobis praecordia pandunt,
Quis status humani generis tu poscis, amice,
Sit magis optandus labenti tempore vitae
5
Quod nos conducat Domini fulgentis ad aulam,
Cum meditor mecum dubio cum pectore sisto,
Nec video sicut valeam discernere pondus
Nec tibi sinceram digne praepandere partem,
Sed tamen effabor varias de germine sortes
10
Humano velut aetatis cum tramite novi,
Quas repetendo pium posses perprendere callem.
Si tibi pontificum templorum pandere vellem
Vitam, longa foret series in carmine nostro,
Ac tantum hii iuste quando sua vota ministrant,
15
Iussa Dei peragunt laudanda mente citati
Doctrinam populo sincero corde ferendo,
Pauperibus tribuunt id quod praebere deceret,
Perfectum callem penetrandi ad sidera captant,
Sed raro faciunt quicquid patrare liceret,
20
Delitias cupiunt quaerendo laudis honores
Et pompas et opes voto scrutantur avaro,
Res sacras vendunt, vendunt libamen asili,
Quod potius mundi rebus gaudere caducis
Optant quam pulchra caeli radiare theatro.
25
Si seriem cleri medio qui tramite vivit
Dicere constituo, recte concedere possem
Quod sanctam vitam proprio conducit in aevo,
Cum puram fidei normam fervore recondit,
Cum precepta Ihesu constanti pectore gestat,
30
Si docet ignavum populum cum corde fideli,
Pauperibus pastum tribuendo frugis alendi,
Sed raro peragit regis mandata perennis,
Delitias optat, pariter lasciva requirit,
Divitias amat et prohibendae nomina laudis,
35
Laetari magis et saeclorum gaudet in annis
Quam coram facie Domini rutilantis Olimpi.
Si scrutabor egenos nostro carmine fari,
Presbiteros puto, quod possem concedere iuste
Quod puram sortem ducunt in tempore saecli,
40
Cum normam Domini voto cum supplice servant,
Si supero laudes stabilito pignore cantant,
Si pacem retinent placato turbine poenae,
Sed nimium fragilem sensum conturbat inepta
Pauperies ac ipsorum praecordia mordet,
45
Multotiens facinus fieri constringit ab ipsis.
Cum monacos tibi vel fratres replicare parabo,
Quod dignum medium recte captare videntur
Ipsi cum superi normam cum pectore mundo
Solicite faciunt, certe firmare valebo,
50
Sed nimis invidiae stimulum livore recondunt
Et simul insidias ac ambitionis amorem,
Fallacis fraudis rabiem ac in corde rigorem,
Inter eos multi, multi se nomine sanctos
Iactant sive putant, polluto pectore turgent.
55
Si varios heremitas cum dictamine pandam,
Quod iustam partem capiunt, recitare fatigo
Cum seriem fidei sincera mente peroptant
Et mandata Ihesu servant cum supplice sensu,
Sed plures horum tacti velamine falso
60
Daemonis impellunt deceptos semet ad Orcum,
Sanctos esse putant se, dempto crimine mentis,
Et simul invidiam fallaci corde recludunt
Ac odium vel onus fraudis vel pondus avarum.
Si proceres fando et reges ostendere curo
65
Qui solio virgam retinent et lora iubendi
Sive magistratu populos vel frena gubernant,
Magnates homines pariter monstrare laboro
Prodam quod medium pergendi regis ad aulam
Caelestis capiunt quando dicione regendi
70
Donum iustitiae salvant et iussa tonantis
Doctrinamque Ihesu laudant ipsamque focillant,
Sed potius quaerunt victi caligine fastus
Delitias orbis dominandi et culmina rerum
Fallaces et opes laudem et virtutis inanem,
75
Quam servire Deo vivo cum pectore miti.
Si loquor armigeras praesenti carmine turbas
Quod iustum medium salvare in tramite vitae
Possunt, concedo quando sua munera recto
Cum stimulo captant nolendo pignora praedae
80
Iniustae, si optant fieri mandata superni
Principis et fidei normam fervore ministrant,
Sed magis exquirunt praedarum pondus habere,
Quam iusso superi puro servire vigore,
Sic nimis infando rimantur vivere raptu.
85
Addo quod servi famuli pariterque virorum
Perfectum callem pergendi ad sidera sumunt,
Quando ducum rigida pressi sub sorte morantur
Suppliciter normamque Ihesu cum pectore gestant,
Sed dolor infestus trepidanti mente locatur
90
Multorum prave quorum praecordia torquet.
Cum tibi privatos homines recitare parabo
Qui tantum fragili deposcunt ocia sensu,
Dicam quod rectam capiunt in tempore portam,
Si pia dicta Ihesu calido cum corde ministrant,
95
Sed potius fulvi thesauri pondera quaerunt
Et varias epulas optant et in aede volucres,
Sincerum Baccum capiunt et vota Dyones,
Insidias patrant, patrant discrimine rixas.
Quando tibi mercatores narrare fatigo,
100
Fabor quod possunt animam salvare fidelem,
Si rectam Domini seriem cum pectore mundo
Respiciunt, faciunt iustum sine crimine lucrum,
Sed magis assidue sociis mendacia narrant,
Saepe dolo laudant merces et fraudibus ipsas
105
Multotiens vendunt, aurum cumulare laborant,
Pondus avaritiae thesauri et munera captant.
Si quoque cum propriis manibus per tempora vitae
Lucrum agitat, valet electum reperire vigorem
Quando Dei normam cum aliquo fervore peroptat
110
Suppliciter, simul et mordaci sorte labores,
Turba, magis mirae fidei mandata ministrat,
Sed nimis invidiae stimulus sua corda coartat,
Multotiens contra superum sua verba revolvit.
Si tibi duros agrestes recitare fatigo,
115
Prodam, quod sanctam portam spectare valebunt,
Cum iussum celsi Domini fervore reservant
Ac agitant operas, dempto velamine fraudis,
Ac onus accipiunt puro cum munere pacis,
Sed raro servant defesso corde quietem.
120
Hoc tamen aspexi valde mirabile factum
Quando inter fratres in religione manebam,
Cum socio pariter pastum scrutabar alendi,
Tunc ymber subito descendit ab aere celso:
Solicite cupiens vastam vitare procellam
125
Cognovi procul exiguam sub colle capannam,
Cuius de palea paries erat undique gestus
Et socius mihi tunc dixit: «Pergamus ad ipsam,
Ne tanto nobis noceat cum turbine nymbus»,
Quando comes tetigit firmatam in limine portam
130
Et mulier valvas praesto reseravit, et inquit
Supplice cum vultu sensu pariterque benigno:
«Hunc accedite fratres almo in nomine Christi».
Legimus, ingressus quando intra limina sedi,
Lustravi quicquid minima statione manebat,
135
Quandoque palam vidi soboles patremque labantem
Atque mares binos reliquas et pace puellas
Et modicum lectum et positum penetralibus ignem
Telluris, nimis ostupui formidine quando
Pauperie crevi et nudas quasi tegmine nymphas
140
Et tremulum patrem rigido cum vestis amictu.
Mater enim voluit nostram cognoscere causam
Pergendi quando recte perpenderat ipsam,
Continuo cepit frustrum de carnibus uni
Porci sed nobis ipsum donare volebat,
145
Tunc ego pauperiem et natos patremque patenter
Respicens munus nimium captare vetabam,
Pauperibus meditans omnem raptare quietem
Ac horum vitam donum vastique laboris,
Femina devote retro remeare negavit
150
Nos nisi cum pastu sicut praebere parabat.
O miranda Dei pietas, quam fulget in omni
Qui servire sibi sincero quaerit amore
In quocumque loco vel condicione moratur.
Haec mulier nobis perfectam ducere vitam
155
Pandit et exemplar miti cum pectore monstrat,
Haec agrestis erat manibus lucrumque patrabat,
Pauperibus pastum caro fervore gerebat.
Haec elimosina confundit sub culmine reges
Et validos proceres auri qui pondera servant,
160
Pauperibus dignum panem praebere recusant.
Haec elimosina confutat regionibus orbis
Privatos homines gazae qui dona recludunt,
Gastigat simul et lata telluris in ora
Cunctos qui laribus vino constanter abundant,
165
Collectis opibus pariter viridantibus agris,
Derenuunt et egenos paulo augere colonos.
Haec elimosina reprendit praecordia cleri
Qui variis tunicis gaudet laetatur et amplis
Luxuriis, largas et opes et munus asili
170
Vestigat nimis, ymmo quod praebere deceret
Pauperibus vetat et vano cum pectore perdit
In viciis, Domini templorum et dona prophanat
Ac praesertim condamnat sub Sole locatos
Pontifices cleri qui animo rimantur avaro
175
Thesauros, prohibent multis dementer Eginis
Quod donare decet sanctorum et pignora captant.
Haec elimosina deludit cum corde fideli
Reclusos monacos circum fratresque vagantes,
Qui pingues epulas gliscunt et dona Liei
180
Et latas tunicas thesauri et munera sumunt,
Dispergunt adeo fruges quas ferre deceret
Pauperibus Christi et semet laudare fatigant.
Ac aliud recte vidi mirabile munus,
Per quoddam castrum quaerebam pabula vitae,
185
Cum socio quando mulier longeva vocavit
Me semel, in laribus parvis reclusa manebat,
Quando palam cessi, lustravi denique cuncta,
Ni paucum faenum vidi sub quo ipsa iacebat,
Cruribus et curvis erat et sine lumine caeca,
190
Sed partem fracti coram se panis habebat.
«Accipe quem teneo», devote femina dixit,
Ostupui nimis et gemitus mea lumina cepit,
Quando pauperie crevi clementer et ipsam
Et quotiens meditando parum sua vota revolvo
195
Me lacrimae tentant, pariter praecordia mordent
Pauperiem quando reor et langoribus aegram:
Ipsa iacebat enim nullo sociata marito,
Nec quandam sociam nec quoddam semen habebat,
Sola loco misero stando de munere tantum
200
Degebat quod portabant quandoque puellae,
Sed tamen optabat Christi pro nomine sancto
Pauperibus dare devoto cum pectore quicquid
Pro vita propria secum defessa tenebat.
Quid loquor et quare digno sermone catervam
205
Non reprobo quae audet semet iactare superbo
Cum studio, narrat pariter servire tonanti
Sive sibi tribuat variis cum cantibus odas,
Sive monasterii maneat statione reclusa,
Vel det pauperibus cumulatae pondera gazae,
210
Pernoscat quantum recte superatur ab ista
Et paulo secum vigilanti mente requirat
Quod donum simile illi tam donare deceret.
Nunc rogo quod cernas prudenti pectore tecum,
O Francisce, decus patriae de semine pulchro,
215
Bardorum cuius bellans Florentia patrem
Crevit Alexandrum venerando nomine pugnae,
Quod mea verba tibi posito cum carmine fantur,
Si bene lustrabis, turpi velamine dempto,
Sinceram seriem vitae spectare valebis.