Girolamo Balbi carmina, 161

161. Ioanni Waldner, Austriae Cancellario supremo

Te graviore libet quotiens modularier oestro,

Distrahor, et nimio premitur sub pondere cervix;

Martis opusne canan? sed plus laudaris inermis;

Iustitiam mirer? rigidi sed plena pudoris

5

Inde rapit gravitas; hinc mens praesaga futuri

Corde tuo secreta sibi penetralia servat;

Sancta fides, placidique modestia pectoris index.

Supplicibus facilis, nulli implacabilis obstas.

Non odii stimulis, rabidave accenderis ira,

10

Firma adamantaeo constringis foedera nexu;

Pellitur ambitio, rebusque infestus opimis

Livor edax, nunquamque tuos obrepsit in actus

Crimen avaritiae, tumidove superbia fastu

Virtutum male fida comes, contemptor honesti

15

Lusus abest, patriosque agitans discordia fines.

Cuncta quibus veteris fulgent insignia saecli,

In te mixta fluunt; priscaeque aetatis honores

Solus habes; omnis sub eodem pectore virtus

Conditur, et maior collectis viribus exit.