Girolamo Balbi carmina, 160

160. Hieronymus Balbus, utriusque iuris Doctor,
Christoforo de Liechtenstein, Marescallo Austriae

Austriacae telluris honos, quem Martia tollit

Gloria, et extensis volitans victoria pennis,

Te gelidi timuere Scythae, te dirus Alanus

Horret, et algenti constrictus Sarmata ponto.

5

Neglecta quotiens unda (cum Syrius ardet)

Tela inimica petis; quotiens sub nubibus actae

Alpinaeque nives, pigrique hyberna Bootae.

Scis, quo castra loco, quae sit custodia vallo

Aptior; expediat planone educere campo,

10

An cuneis densare aciem, quae commoda fraudi

Vallis, et incerto quae sit fiducia Marti.

Quadrupedante vagas si quando concutis alas;

Quis melior simulare fugas, quis certior arcum

Tendere, et obliquos cursu deludere cursus?

15

Primus inis pugnas, primus speculator in hostem

Ingruis; inde ferox exercitus arma lacessit,

Exemploque ducis totum componitur agmen.

Si litui siluere truces, ut robur in armis,

Sic probitas in pace nitet, gaudesque cruentam

20

Loricam mutare toga; tranquilla potestas

Imperat, et secura quies, nil gratia suadet,

Nil odium cogit; tumidos non prospera fastus

Exacuunt; irae parcus, sed pacis abundans.

Quo feror? ista queat digno praeconia cantu

25

Nemo referre, suum ni Corduba dives alumnum,

Sidereumque iterum mittat sacra Mantua vatem.