Girolamo Balbi carmina, 158

158. Andreae Croato de Lapach, senatus regii Marescallo

Piniferis nutrite iugis, nec stemmate claro,

Nec virtutis egens, veteri de gente Curetum

Turba audax, rapti cunabula prima Tonantis

Liquit, et Adriaco circumflua littora ponto

5

Elegit; geminas anguis qua separat Arctos.

Hinc satus egregiis extendis nomina factis;

Relligione Numam, priscum gravitate Catonem

Vincis, et insignem patria pietate Metellum.